Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Excusat se erga Ioannam comitissam Hannoniae (Hainaut), quod ipsius desiderio reliquias s. Ludovici episcopi, avunculi, habendi nondum satisfecit.1
-
1327, novembris 2, Avinione.
-
1327
-
[Dilectae in Christo filiae] Ioannae comitissae Hannoniae.a
Quia propter occupationes varias occurrentes tuae nobilitatis desideriis, quae circa habendas reliquias beati Ludovici tui avunculi laudabiliter provocantur, nequit ad praesens satisfieri, tua circumspectio nos habeat quaesumus excusatos, scitura, filia, quod cito super hoc tibi satisfacere curabimus Domino concedente etc.b Dat. Avinione, IV nonas novembris, anno duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°686., pp.-335
-
Reg. Vat. t. 114, ep. 1672.
1 -
(a) Filiae Caroli comitis Valesii (Valois) et Margaritae, sororis s. Ludovici ep.
-
(b) Insuper eam hortatur, ut et ipsa in devotione erga Deum persistat et sedulo vigilet laborare, ut Guilelmus comes Hannoniae, vir eius, Deo et ecclesiae Rom. placere et offensam ipsius vitare studeat.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155894 (bullarium-franciscanum-3981), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155894 (mise à jour : 26/01/2021).