Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Ad instantiam Sanciae reginae Siciliae moderat quaedam statuta monasterii s. Corp. Chr. Neapolitan. ord. s. Clarae, videlicet: a) de amotione guardiani ipsius monasterii, b) de eius electione, c) de alienandis bonis.1
-
1326, iulii 21, Avinione.
-
1326
-
a) Carissimae in Christo filiae Sanciae reginae Siciliae illustri.
Clara tuae devotionis erga Deum et apostolicam sedem obsequia, per quae divinam et ipsius sedis gratiam vindicare tibi velut benedictionis filia niteris, nos inducunt, ut, quae a nobis suppliciter postulas, ad exauditionis gratiam favorabiliter admittamus. Porrecta siquidem nobis ex parte tua petitio continebat, quod in statutis monasterii sancti Corporis Christi de Neapoli ordinis sanctae Clarae, olim per te fundati, per nos ad tuae supplicationis instantiam auctoritate apostolica confirmatis, inter cetera continetur, quod guardianus eiusdem monasterii de consilio discretorum ordinis Minorum per provincialem ministrum Terrae laboris dicti ordinis Minorum, quotiens expediat, valeat amoveri. Verum quia absolutam et largam dicti ministri licentiam moderari per apostolicae sedis providentiam postulasti, nos in hac parte tuis supplicationibus inclinati, volumus et auctoritate apostolica decernimus, ut, quando causa suberit amotionis guardiani praedicti, provincialis minister Terrae laboris non sic absolute et licenter amovere possit eumdem, sed alium probum virum eiusdem ordinis de consilio ipsorum discretorum fratrum ipsius provinciae vel maioris partis eorum ipsi guardiano debeat interim ad exercendum guardianatus officium subrogare, dictusque provincialis minister generali ministro dicti ordinis causam amotionis dicti guardiani debeat intimare, ut praelibatus minister generalis causa amotionis ipsius intellecta, prout expedire crediderit, libere guardianum possit absolvere praelibatum, dicta ordinatione dictorum statutorum contraria non obstante. Nulli ergo etc. Datum Avinione, XII kal. augusti, anno decimo.
b) Eidem reginae.
Videmus, filia benedictionis et gratiae, quod in spiritualibus operibus eius, per quae studes Altissimo velut apis argumentosa servire, non capiunt somnum oculi mentis tuae, super quo tuam diligentiam in Domino commendamus. Exhibita siquidem nobis tua petitio continebat, quod in statutis monasterii sancti Corporis Christi de Neapoli ordinis sanctae Clarae, olim per te fundati, ad instantiam tuam per nos auctoritate apostolica confirmatis, inter cetera extitit ordinatum, quod in monasterio ipso posset eligi guardianus ordinis fratrum Minorum de quibuscunque partibus, regno Siciliae dumtaxat excepto; postmodum autem ex aliquibus causis aliis (forsan tunc temporis rationabilibus) suadentibus in contrarium innovatum fuit in statutis eiusdem, quod guardianus ipse sine exceptione aliqua posset eligi undecumque: quam etiam innovationem secundam nos ad tuae supplicationis instantiam eadem auctoritate duximus confirmandam. Deinde vero dictorum statutorum ordinatio prior quo ad guardiani eiusdem electionem, videlicet quod de dicto regno Siciliae guardianus eligi non valeret, quamvis satis iusta et rationabilis ac digesto consilio facta fuisset, et postmodum ordinationis secundae mutatio, quae innuit, quod guardianus sine exceptione aliqua undecunque posset eligi, ut praefertur, iuxta tuam et multorum opinionem in melius crederetur, tamen, quia humanum iudicium plerumque fallit et fallitur et per magistram rerum experientiam ad veritatis certitudinem pervenitur, reduci ad statum pristinum pro salubriori statu dicti monasterii ordinationem ipsam per apostolicae sedis providentiam postulasti. Nos itaque, qui vota tua, quae praesertim speramus de puritatis fonte procedere, libenter favore apostolico prosequimur, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, ordinationem statutorum ipsorum ad statum pristinum apostolica auctoritate reducimus, decernentes, ut guardianus eligi nequeat de eodem regno in monasterio praelibato, praedicta secunda ordinatione statutorum ipsorum in contrarium edita non obstante. Nulli ergo etc. Datum ut supra.
c) Eidem reginae.
Hoc habet in nobis, carissima in Christo filia, tuae devotionis sinceritas, qua nostram et apostolicae sedis benevolentiam tibi vendicas et favorem, ut supplicationibus tuis, quas inesse tibi cordi conspicimus, libenter et favorabiliter annuamus. Ex tenore siquidem tuae petitionis accepimus, quod in statutis monasterii sancti Corporis Christi de Neapoli ordinis sanctae Clarae, olim per te fundati, per nos ad instantiam tuam auctoritate apostolica confirmatis, inter cetera continetur, quod bona stabilia burgensatica ipsius monasterii nulla ratione vel causa alienari vel permutari possent seu in alium quoquomodo transferri; quodque postmodum nos ad tuae supplicationis instantiam archiepiscopo Neapolitano, qui tunc erat et qui pro tempore foret, quod abbatissa et conventus dicti monasterii alienare aut permutare possent aliqua ex bonis eisdem pro commodis monasterii praelibati, licentiam eis auctoritate apostolica impertiri valeret, plenam concessimus per alias litteras nostras facultatem. Verum, quia circa utilitatem et conservationem bonorum dicti monasterii iugiter es intenta et propter hoc cupis, ut asseris, ut in alienatione seu permutatione dictorum bonorum tua etiam licentia requiratur: nos tuis in hac parte supplicationibus annuentes, auctoritate praesentium ordinamus atque decernimus, ut alienatio seu permutatio bonorum ipsorum non aliter fieri valeat, quam de ipsius archiepiscopi et tua licentia in casibus et forma a iure permissis, quamdiu tu vitam duxeris in humanis, quacunque ordinatione dictorum statutorum contraria non obstante. Nulli ergo etc. Datum ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°618., p.304
-
Reg. Vat. t. 81, ep. 2306-2308, apud Wadd. l. c. n. 57-59; Cfr. supra n. 581.
1