Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Committit episcopo Swerinen. (Schwerin) facultatem confirmandi fundationem mon. de Ribenitz ord. s. Clarae per Henricum dominum Magnopolitanum factam.1
-
1325, octobris 22, Avinione.
-
1325
-
Venerabili fratri Ioanni episcopo Sverinen.
Devotorum studia, quae opera salutis inspiciunt, libenter apostolico favore prosequimur et gratiosum assensum eis atque benevolum impertimur.
Sane dilecti filii nobilis viri Henrici domini Magnopolen.a oblata nobis petitio continebat, quod ipse pro suae suorumque progenitorum remedio animarum, cupiens terrena pro caelestibus et transitoria pro aeternis felici commercio permutare, monasterium sanctae Clarae in Ribenitzb ordinis eiusdem sanctae tuae dioecesis de bonis sitis in fundo proprio de licentia tua noviter fundavit pariter et dotavit, institutis iam ibi abbatissa et monialibus impendentibus Domino famulatum. Propter quod Henricus idem nobis humiliter supplicavit, ut, quod pie super hoc actum esse dignoscitur, confirmare benignius ex certa scientia dignaremur, supplentes defectum, si quis in hac parte fuisset, de plenitudine apostolicae potestatis, ac pro augmento facultatum ipsius monasterii parochialem ecclesiam eiusdem loci de Ribenitz cum iuribus et pertinentiis suis, cuius idem Henricus tantum patronus existit, eidem monasterio ex nunc incorporantes, annectentes et perpetuo unientes: ita quod cedente parochialis ecclesiae praefatae rectore, qui nunc est, vel ea quovis alio modo vacante, liceat praefatis abbatissae et monialibus corporalem ipsius ecclesiae possessionem apprehendere per se ipsas, cuiuscumque assensu minime requisito, et ipsarum usibus applicare, reservata de illius proventibus perpetuo vicario inibi Domino servituro congrua portione, ex qua congrue valeat sustentari et episcopalia iura solvere aliaque incumbentia sibi onera supportare.
Nos igitur praefati nobilis supplicationibus inclinati et gerentes de tuae circumspectionis industria fiduciam in Domino specialem, confirmandi auctoritate apostolica, quod super hoc factum est, et supplendi omnem defectum, si quis fuerit in praemissis, fraternitati tuae plenam et liberam concedimus tenore praesentium atque committimus ex certa scientia potestatem, si (simpliciter, summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii) informatione habita super his tibi, frater, visum fuerit expedire. Volumus autem, quod de iure patronatus eiusdem ecclesiae suisque redditibus annuis, et utrum supportatis omnibus, quae ecclesiae praedictae incumbunt, aliquod commodum et quantum dictae abbatissae et moniales reportare valeant, rescribas nobis per tuas litteras vel instrumentum publicum particulariter et distincte. Datum Avinione, XI kal. novembris, anno decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°591., pp.-294
-
Reg. Vat. t. 113, f. 288, apud Wadd. l. c. n. 49, ubi tamen perperam legitur: « Ribernil dioec. Svernien. » Cfr. infra n. 833.
1 -
(a) Mecklenburg in Germania septentrionali.
-
(b) Ribenitz in custodia Lubicen. prov. Saxoniae.