« bullarium-franciscanum-3722 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Cum fratribus Minoribus Condomien. dispensat, ita ut certo cuidam interdicto non subiaceant durante capitulo provinciali apud ipsos celebrando.1

  •  
    1321, maii 15, Avinione.

  •  
    1321


  •  

    Dilecto filio ‥ guardiano et conventui ordinis fratrum Minorum Condomiensium.a

    Ex parte vestra fuit nuper expositum coram nobis, quod, cum olim provinciale capitulum fratrum ordinis Minorum ad instans festum Pentecostes apud civitatem Condomiensem celebrandum extiterit convocatum, ipsaque civitas ex certis causis per venerabilem fratrem nostrum ‥ episcopum Condomiensem seu eius officialem supposita fuerit ecclesiastico seu ecclesiasticis interdictis ac declaratum fuisset et esset, eam fore suppositam huiusmodi interdictis, vos (ne celebratio dicti capituli posset occasione huiusmodi impediri, cum ipsius episcopi in remotis agentis pro suspendendo interdicto seu interdictis eisdem propter ipsius celebrandi capituli temporis brevitatem praesentia haberi non possit) fecistis nobis humiliter supplicari, ut huiusmodi interdictum seu interdicta usque ad decem dies continuos a die inceptionis dicti capituli computandos suspendere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur vestris in hac parte supplicationibus inclinati interdictum seu interdicta huiusmodi per dictum decem dierum spatium auctoritate apostolica suspendimus de gratia speciali. Per suspensionem autem huiusmodi interdicti iuri dicti episcopi non intendimus in aliquo derogare, quominus elapso dicto decem spatio dierum interdictum seu interdicta praefata ut prius in suo robore perseverent et debeant inviolabiliter observari. Nulli etc. Datum Avinione, idus maii, anno quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°431., pp.-207

  •  
    Reg. Vat. t. 71, f. 297, ep. 680.

    1

  •  
    (a) Condom in custodia Agennen. prov. Aquitaniae.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155635 (bullarium-franciscanum-3722), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155635 (mise à jour : 26/01/2021).