« bullarium-franciscanum-3708 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Episcopis Cameracen., Tornacen., Parisien. idem mandat de beghinis, quod paulo ante mandaverat episcopo Tolonen.1

  •  
    1320, decembris 31, Avinione.

  •  
    1320


  •  

    Venerabili fratri ‥ episcopo Cameracensi.

    Cum de mulieribus, quae beghinae vulgariter et communius appellantur, felicis recordationis Clementi papae V praedecessori nostro praecipue de Alamanniae partibus etc. ut in epist. 180 [supra n. 411 relata]. Volumus autem, quod praedictas mulieres attente et accurate praemoneas eisque districte praecipias, ne de huiusmodi disputationibus contra huiusmodi praedicti praedecessoris nostri prohibitionis et abolitionis tenorem se aliquatenus intromittant, sed in dictis operibus persistentes et proficientes semper de virtutibus in virtutes mereantur retributionis aeternae praemium, quod non inchoantibus sed perseverantibus in consummatione praestatur. Datum Avinione, II kalendas ianuarii, anno quinto.

    In eundem modum venerabili fratri ‥ episcopo Tornacensi.

    In eundem modum venerabili fratri ‥ episcopo Parisiensi.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°417., p.195

  •  
    Reg. Vat. t. 71, f. 159, ep. 287 et f. 192 ep. 391. Ecclesiae Cameracen. (Cambrai) tunc praeerat Petrus, Tornacensi (Tournay) Guido, Parisiensi Stephanus.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155621 (bullarium-franciscanum-3708), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155621 (mise à jour : 26/01/2021).