Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Guardiano fratrum Min. Roscheburgen. committit, ut, cum Ioannes Giffardi miles dioecesis s. Andreae, qui cum quondam Isabella de Straherne, filia quondam Malisii de Straherne Dumblanensis dioecesis tum vivente, sponsalia contraxerat et demum post obitum eiusdem Isabellae, quae infra pubertatis tempora incognita carnaliter ab eodem decesserat, cum Eufena de Marahono, cui eadem Isabella quarto consanguinitatis gradu attingebat, matrimonium per verba de praesenti in ecclesiae facie contraxit, suscepta prole postmodum ex eodem, humiliter supplicaverit, ut super impedimento publicae honestatis, quod ex contractu dictorum sponsalium provenit, de opportunae dispensationis beneficio provideatur, cum dictis Ioanne et Eufena, si excommunicationis non sint ligati sententia vel, si forte sint illa ligati, postquam ab eadem iuxta formam ecclesiae sunt absoluti, ut impedimento huiusmodi non obstante in eodem matrimonio licite remanere valeant, dispenset, prout secundum Deum viderit expedire, prolem susceptam et suscipiendam ex eodem matrimonio legitimam nuntiando.1
-
1320, augusti 18, Avinione.
-
1320
-
Dilecto filio ‥ guardiano fratrum ordinis Minorum de Roscheburca Glasquen. dioecesis.
Petitio dilecti filii etc. Datum Avinione, XV kal. septembris, anno quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°402., pp.-188
-
Reg. Vat. t. 70, f. 512, ep. 1280.
1 -
(a) Roxburg in dioec. Glasguen. (Glasgow) prope Edinburg in Scotia.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155604 (bullarium-franciscanum-3691), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155604 (mise à jour : 26/01/2021).