Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Episcopo Colimbricen. committit, quod monasterio Clarissarum prope Colimbriam incorporet quandam ecclesiam.1
-
1320, iulii 22, Avinione.
-
1320
-
Venerabili fratri [Raymundo] episcopo Colimbriensi.
Religionis dilectarum in Christo filiarum ‥ abbatissae et conventus monasterii sanctae Helisabeth prope Colimbriam ordinis sanctae Claraea inducimur meritis, ut ipsas ea gratia favorabiliter prosequamur, quam earum fore conspicimus necessitatibus opportunam. Sane nuper carissimus in Christo filius noster Dionysius rex et Helisabeth eius consors regina Portugalliae illustres nobis humiliter supplicarunt, ut ecclesiam sancti Petri de Goraiera tuae dioecesis, in qua ut asseritur eaedem abbatissa et conventus ex donatione dicti regis ius obtinent patronatus, ad earum onera commodius supportanda unire et annectere ipsi monasterio de benignitate apostolica dignaremur. Cum igitur de facto huiusmodi habere possis notitiam pleniorem, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, praedictam ecclesiam eidem monasterio auctoritate nostra unias et annectas: ita quod post annexionem et unionem huiusmodi cedente vel decedente eiusdem ecclesiae rectore liceat eisdem abbatissae et conventui auctoritate propria eiusdem ecclesiae possessionem apprehendere et illam in usus proprios perpetuo retinere: reservata de ipsius ecclesiae proventibus pro vicario in ea perpetuo virtutum Domino servituro, per easdem abbatissam et conventum praesentando et per te instituendo canonice in eadem, portione congrua per te taxanda, ex qua commode sustentari valeat et episcopalia iura solvere aliaque incumbentia sibi onera supportare. Contradictores etc. Datum Avinione, IX kal. augusti, anno quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°401., pp.186-188
-
Reg. Vat. t. 70; f. 538, ep. 1371.
1 -
(a) Cfr. supra n. 384.