« bullarium-franciscanum-3689 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Rectorem civitatis Beneventan. inquirere iubet super electione de fr. Petro de Scalea ord. Min. in episcopum Neocastren. facta.1

  •  
    1321, iunii 21, Avinione.

  •  
    1321


  •  

    Dilecto filio magistro Guilelmo de Balaeto archidiacono Foroiulien., capellano nostro, civitatis Beneventan. rectori.

    Suscepti regiminis nos cura sollicitat etc. Nuper siquidem ex parte dilecti filii Galteri decani Catacen.a et canonici Neocastren. ecclesiarum fuit in consistorio publico propositum coram nobis, quod dudum ipsa ecclesia Neocastren.b per obitum bonae memoriae Nicolai episcopi Neocastren. pastoris regimine destituta canonici ecclesiae Neocastren. praefatae post diversas dierum assignationes pro substitutione eorum praesulis inter se habitas, quae ex certis causis sortitae non fuerunt effectum, demum die ad hoc praefixa, ut moris est, insimul convenerunt et ad id per formam scrutinii procedentes duas electiones inibi fieri contigit: unam videlicet de ipso Galtero a decem et novem, et reliquam de Gofredo decano ecclesiae Militen. a quatuordecim canonicis ecclesiae antedictae, quinque vero ex reliquis canonicis fratrem Petrum de Scalea ordinis Minorum in eorum episcopum postularunt. Cumque venerabilis frater noster ‥ archiepiscopus Regin.c loci metropolitanus dictum Galterum ad comparendum et allegandum coram eo iura sibi competentia super petenda confirmatione electionis suae coram se ad certum terminum citare fecisset, ex parte ipsius Galteri comparentis fuit coram archiepiscopo praefato propositum, quod, cum tempus trium mensium a die sui assensus sibi a iure indultum ad suae electionis confirmationem petendam nondum esset elapsum et iuris beneficium nemini sit auferendum, ad huiusmodi confirmationem petendam compelli de iure non poterat nec debebat. Et quia idem archiepiscopus praemissis non obstantibus eum debere in dicta causa procedere coram eo interlocutus fuit dicendo, quod ex manifesta iactura ipsius Neocastren. ecclesiae praefatum tempus poterat maturare, dictus Galterus ad sedem apostolicam in hiis scriptis coram ipso archiepiscopo appellavit et huiusmodi appellatione intimata decano Militen. praefato personaliter ad sedem ipsam accessit, ac proposito, ut praemissum est, huiusmodi negotio coram nobis, ipsum negotium venerabili fratri nostro Berengario episcopo Portuensi audiendum commisimus nobisque postmodum referendum. Sane dictus episcopus ad instantiam praefati Galteri coram eo comparentis, praemissis contra archiepiscopum et decanum Militen. praedictos, quatenus sua interesset, omnesque alios, qui sua crederent interesse, debitis et consuetis citationibus in audientia publica, ut est moris, productisque coram pro parte dicti Galteri interlocutoria et appellatione huiusmodi et nonnullis aliis munimentis, cum nullus de praedictis per se vel alium coram dicto episcopo comparere curasset, in contumacia ipsorum citatorum debito super hiis iuris ordine observato pronunciavit: causam huiusmodi ad sedem ipsam fore legitime devolutam et apud eam tractari et finiri debere, et deinde ipsum Galterum et praedictos citatos ad dandum in eadem causa petitionem eorum summariam praestandumque iuramentum de calumpnia et de veritate dicenda ac positiones et articulos necnon acta, iura et iuramenta, cum quibus partes ipsae debebant ad curiam venire paratae (?) et quibus uti volebant in causa praedicta, producendum successive in eadem audientia citari fecit ad certos terminos peremptorios competentes, in quibus dictus Galterus coram dicto episcopo in iudicio comparens praedictorum citatorum non comparentium contumaciam accusavit et in eorum contumacia in eadem causa quandam petitionem summariam obtulit et de calumpnia et veritate dicenda praestitit iuramentum necnon positiones et articulos exhibuit et etiam instrumenta, litteras, iura et munimenta, quibus in causa ipsa uti volebat in terminis ad singulos actus huiusmodi assignatis, coram episcopo antedicto produxit, ac idem episcopus eosdem citatos ad recipiendum inde copiam et dicendum contra ea et concludendum in causa praedicta vel proponendum causam rationabilem, quare concludi non deberet in illa, in eadem audientia citari fecit peremptorie per competentia intervalla, ipseque Galterus in terminis ad hoc praefixis coram episcopo praedicto comparens ipsorum citatorum non comparentium contumaciam accusavit, ac dictus episcopus in eorum contumacia in huiusmodi termino ad concludendum praefixo cum ipso Galtero concludente in causa praefata conclusit et habuit pro concluso. Et subsequenter de praemissis omnibus nobis fecit relationem plenariam et fidelem.

    Postmodum autem fide digna relatione percepto, quod idem frater Petrus, causa huiusmodi apud sedem sic pendente praedicta, non absque magnae ambitionis vitio et iuris evidenti offensa, contemptu sedis praefatae, animae suae praecipitio aliarumque animarum, quarum curam et custodiam tanta indecentia concupivit, deceptione dampnabili, se per dictum archiepiscopum vel ex eius commissione de facto, cum id fieri de iure nequiverit, praefici temere seque consecrari in episcopum (quin potius execrari et intrudi) procuravit in supradicta ecclesia Neocastrensi, quodque dictus frater Petrus huiusmodi praetextu administrationi spiritualium et temporalium ipsius ecclesiae Neocastren. dampnabiliter se ingessit et pertinaciter ingerere non desistit: nos itaque, factum huiusmodi dicti fratris Petri, praesumptuosum quidem et perniciosum exemplo scandalumque grande generans in ecclesia Dei sancta, nolentes, prout nec debemus, sacrorum canonum, exigente censura, sub dissimulatione transire, discretioni tuae, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus statim post receptionem praesentium, dicto fratre Petro (si commode poterit praesentialiter inveniri, alioquin apud eandem ecclesiam Neocastren. publice) ad peremptorium terminum competentem coram te personaliter evocato, de praemissis diligenter inquiras (simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii) veritatem, et si per inquisitionem huiusmodi clare tibi constiterit, dictum fratrem Petrum ex postulatione huiusmodi vel alias ius in episcopatu Neocastren. minime obtinere dictamque administrationem contra iustitiam exercere, ipsum fratrem Petrum ab administratione huiusmodi spiritualium et temporalium ipsius ecclesiae Neocastren. auctoritate nostra omnino suspendas per te vel per alium seu alios, ubi et quando expedire videris, eum sic suspensum denunciari facias ab eadem ac ipsum ex parte nostra peremptorie cites vel citari facias, ut termino competente a te praefigendo personaliter conspectui apostolico se praesentet pro meritis recepturus. Si vero per inquisitionem eandem de iniustitia dicti fratris Petri, videlicet quod indebite administrationem exerceat supradictam, tibi forsan clare non liqueat, nihilominus ipsum fratrem Petrum cites vel citari facias, ut termino peremptorio competente, quem sibi propterea duxeris praefigendum, per se vel per procuratorem idoneum ad hoc sufficienter instructum, cum omnibus actis, iuribus et munimentis suis compareat coram nobis, facturus et recepturus, quod iustitia suadebit. In quolibet autem casuum praedictorum processum, quem feceris et habueris super inquisitione huiusmodi, et inquisitionem eandem ad nos sub tuo sigillo inclusos transmittere necnon diem vel dies citationis vel citationum huiusmodi, et quicquid exinde duxeris faciendum vel fieri feceris de praedictis, nobis per tuas litteras continentes harum seriem studeas quantocius fideliter intimare. Datum Avinione, XI kal. iulii, anno quarto.d


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°400., pp.186-187

  •  
    Reg. Vat. t. 70, f. 595, ep. 1546.

    1

  •  
    (a) Cfr. infra n. 434, not. 3.
  •  
    (b) Nicastro in Calabria.
  •  
    (c) Reggio in Calabria.
  •  
    (d) Praedictum Petrum ab administratione ecclesiae Neocastren. minime suspensum esse, liquet ex eo, quod die 7 martii 1323 eidem ecclesiae vacanti per obitum ipsius Petri episcopi alius praeficitur in episcopum.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155602 (bullarium-franciscanum-3689), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155602 (mise à jour : 26/01/2021).