Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Fratribus Minoribus Aretinensibus concedit facultatem vendendi antiquum ipsorum locum.1
-
1318, maii 2, Avinione.
-
1318
-
Dilectis filiis guardiano et fratribus ordinis Minorum Aretin.a
Meritis vestrae religionis inducimur, ut illa vos gratia prosequamur, quam vestris necessitatibus fore conspicimus opportunam. Sane oblata nobis vestra petitio continebat, quod vos olim, vestra commoditate et animarum salute pensatis, dimisso loco, quem primitus habebatis, alium intra civitatem Aretinam de licentia sedis apostolicae recepistis et in eo aedificare ecclesiam incepistis. Verum quia ad consummationem incepti operis vobis non suppetunt facultates, supplicastis nobis humiliter, ut vendendi praedictum locum vestrum dimissum concedere vobis licentiam dignaremur. Nos igitur, vestris supplicationibus inclinati, vendendi et alienandi locum praedictum et recipiendi inde pretium pro aedificatione dicti operis iam incepti liberam vobis auctoritate praesentium concedimus facultatem. Datum Avinione, VI nonas maii, anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°323., pp.-152
-
Reg. Vat. t. 68, ep. 1788, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 40.
1 -
(a) Arezzo in custodia Aretina provinciae Thusciae.