« bullarium-franciscanum-361 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Prælatis prohibet exigere a Fratribus Ord. Minor. manualem obedientiam. (Ex Regesto Vatic. epist. 247., Speculo Minor. fol. 113., Firmamentis 3. Ordinum p. 2. tract. 1. fol. 19., & Waddingo in Reges. Pontif. num. 30., atque Roderico in Bullario Apost. Regul. tom. 1. Bul. 3., ex Authograhpo Conventus S. Francisci Salmanticen., & Veneti magnæ Domus Min. Convent., nec non Brugen. in Belgio.)

  •  
    Anno 1241. die 21. Februarii.

  •  
    1241


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectis in Christo Filiis Generali Ministro a , & universis Fratribus Ordinis Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Inducimur piæ conversationis vestræ meritis, ut in his, quæ secundum Deum possumus, vos favore benevolo prosequamur. Hinc est, quod cum quidam ex Prælatis Ecclesiarum, qui, sicut accepimus, vos sibi devotos inveniunt, & in exhibitione condignæ reverentiæ studiosos, in eo se humilitati vestræ molestos exhibeant; quod novam consuetudinem inducere molientes, a vobis obedientiam exigunt manualem. Nos id arbitrantes incongruum, & reputantes indignum, ut nullus ex Prælatis eisdem absque mandato Sedis Apostolicæ speciali a vobis dictam obedientiam manualem præsumat exigere, auctoritate præsentium districtiùs inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ inhibitionis infringere, vel ei ausu &c.

    Datum Laterani ix. Kalend. Martiib. Pontificat. Nostri Anno Quartodecimoc.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXXII., p.291

  •  
    (a) Ministro: Haymoni Anglo, ut supra.
  •  
    (b) xi. Kalendas Martii: Ita Waddingus; sed apud cit. Rodericum legimus viii. Kalendas Martii, & autographum Venetum habet dat. Idibus Martii; quo liquet, varia hujus constitutionis exempla diverso tempore prolata fuisse; cum in Regesto Pontif. Archivi Vaticani sit dat. iii. Idus Martii.
  •  
    (c) Hanc ipsam Constitutionem innovavit Alexander IV. anno 1255. die 21. Maji.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151821 (bullarium-franciscanum-361), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151821 (mise à jour : 15/12/2020).