« bullarium-franciscanum-3108 »


Général

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Earum Oblati in Monasteriis, quorum veri Oblati sunt, Sacramentum Eucharistiæ recipere queant. ex Reg. Vat. ep. 316. apud Vaddingum in Reges. Pontif. n. 21.

  •  
    Anno 1296. die 30. Julii.

  •  
    1296


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus Abbatissis, & Conventibus Monasteriorum Ord. S. Claræ per Alemanniam constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Devotionis vestræ precibus benignum impertientes assensum auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut Oblatia Monasteriorum vestrorum, qui se, ac sua, vel majorem partem bonorum suorum sine fraude, & dolo Monasteriis ipsis sponte, ac libere obtulerunt, & nulli alii sub nomine, seu colore hujusmodi Oblatorum, possint in eisdem Monasteriis Corporis Dominici recipere Sacramentum, quoties fuerit opportunum, præterquam in festo Resurrectionis Dominicæ, in quo pro divinis officiis &c.b. Datum Anagniæ III. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXXVIII., p.409

  •  
    (a) Oblati: de quibus aliàs dictum est.
  •  
    (b) Officiis &c.: ut in præcedenti 87. constitutione usque in finem.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155021 (bullarium-franciscanum-3108), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155021 (mise à jour : 26/01/2021).