Description
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Earum Oblati in Monasteriis, quorum veri Oblati sunt, Sacramentum Eucharistiæ recipere queant. ex Reg. Vat. ep. 316. apud Vaddingum in Reges. Pontif. n. 21.
-
Anno 1296. die 30. Julii.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissis, & Conventibus Monasteriorum Ord. S. Claræ per Alemanniam constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Devotionis vestræ precibus benignum impertientes assensum auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut Oblatia Monasteriorum vestrorum, qui se, ac sua, vel majorem partem bonorum suorum sine fraude, & dolo Monasteriis ipsis sponte, ac libere obtulerunt, & nulli alii sub nomine, seu colore hujusmodi Oblatorum, possint in eisdem Monasteriis Corporis Dominici recipere Sacramentum, quoties fuerit opportunum, præterquam in festo Resurrectionis Dominicæ, in quo pro divinis officiis &c.b. Datum Anagniæ III. Kalendas Augusti, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXXVIII., p.409
-
(a) Oblati: de quibus aliàs dictum est.
-
(b) Officiis &c.: ut in præcedenti 87. constitutione usque in finem.
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155021 (bullarium-franciscanum-3108), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155021 (mise à jour : 26/01/2021).