« bullarium-franciscanum-2988 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Ecclesiam S. Salvatoris jubet dari Minoritis Vercellen. pro Loci eorum dilatatione. ex Reg. Vat. epist. 686. n. 1. apud Vaddingum ad hunc ann. n. 66. Regesti Pont.

  •  
    Anno 1292. die 15. Januarii.

  •  
    1292


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilecto filio ‥ Archidiacono Vercellensia Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Pridem dilectis filiis ‥ Guardiano, & Fratribus Ordinis Minorum de Vercellisb insinuantibus intellecto, quòd eis ad ampliandum Locum ipsorum, qui nimis arctus esse proponitur, Ecclesia Sancti Salvatoris de Mercatello Vercellen. cum domibus, cœmeterio, & platea ipsius posita juxta eam necessaria plurimùm existebat; Nos necessitati Fratrum ipsorum benigniùs providere volentes Venerabilem Fratrem nostrum‥c Episcopum Vercellen. per nostras sub certa forma litterasd rogandum attente duximus, & hortandum, dantes sibi per eas nihilominus in mandatis, ut sollicitis studiis procuraret, & perduceret in effectum, quòd tu, ad quem prædicta Ecclesia cum domibus, cœmeterio, & platea præfatis pertinere dignoscitur, eam cum ipsis domibus, cœmeterio, & platea propter hoc ‥ Guardiano, & Fratribus concederes memoratis. Et ne tu ex hujusmodi concessione damnum incurreres, tibi per litteras injunximus supradictas, ut in ejus concambium tibi de æquivalenti beneficio provideret. Idem verò Episcopus his mandatis nostris volens humiliter obedire tibi in Ecclesiæ memoratæ concambium Parochialem Ecclesiam de Villanova ejusdem Diœcesis prædictam Sancti Salvatoris Ecclesiam in annua perceptione proventuum, prout asseritur, excedentem liberaliter offerre curavit, ita tamen, quòd tam tu, quàm Successores tui eidem Episcopo, ejusque Successoribus præsentare Presbyterum ad gerendam animarum curam in eadem de Villanova Ecclesia tenereris. Sed quia tu sub conditione hujusmodi Ecclesiam ipsam, quam alias acceptare eras paratus, recipere noluisti, cum ad præsentationem hujusmodi sibi, prout tua habebat assertio, in præfata Sancti Salvatoris Ecclesia faciendam minime tenereris, eidem Guardiano, & Fratribus optatum ex litteris nostris commodum non provenit. Quare pro parte ipsorum suppliciter petebatur a Nobis, ut providere super hoc eis de benignitate solita dignaremur. Unde Nos gerentes cordi negotium, & prædictis Fratribus pio compatientes affectu, volentes quoque necessitati eorum benigniùs providere, præfato Episcopo per alias nostras litterase injungimus, ut prædictam Ecclesiam de Villanova, si ad eum in ipsa Ecclesia libere pertinet institutio Sacerdotis, alioquin aliam æquivalentem, in qua similem institutionem hujusmodi obtinet, tibi in concambium Ecclesiæ Sancti Salvatoris ejusdem, si tu similem in ea institutionem habere dignosceris, sublata difficultate qualibet libere, & absque alia conditione concedat, sic se in hoc efficaciter habiturus, ut exinde a Domino præmium, & a Nobis commendationis titulum consequi mereatur, reservato jure Presbytero in ea ad præsens Ecclesia instituto, donec sibi de alio beneficio æquivalenti provideri contigerit, vel de Presbytero ipso aliter ordinari. Cum itaque, sicut præmittitur, necessitati Guardiani, & Fratrum ipsorum super hoc piæ sollicitudinis intendamus studio providere, discretioni tuæ, sicut iterum, sic attentiùs per Apostolica scripta mandamus, quatenus prædictam Ecclesiam de Villanova, vel aliam æquivalentem, in quibus ad eumdem Episcopum spectat institutio supradicta, sublato cujuslibet difficultatis obstaculo, ab Episcopo ipso recipiens præfatam Sancti Salvatoris Ecclesiam concedas libere Guardiano, & Fratribus memoratis: Sic te habiturus efficaciter in hac parte, sicque mandatis nostris sollicite pariturus, ut exinde tibi a Domino præmium consequaris, & Nos devotionem tuam non immerito commendemus. Volumus autem, quòd infra duos menses a receptione præsentium computandos Nobis, quod super hoc fieri contigerit, per tuas litteras distincte, pleneque significes, ut, si opus fuerit, aliud in hac parte remedium apponamus. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem XVIII. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DLXXXVIII., p.314

  •  
    (a) Vercellen.: in Insubria olim Ducatus Mediolanensis, nunc in Regione Pedemontana sub Duce Sabaudiæ.
  •  
    (b) Minor. de Vercellis: cujus Vaddingus meminit primò ad ann. 1290. n. 27. attamen ferunt receptum Locum a S. P. Francisco anno 1214. e Galliis revertente extra Civitatem cum Ecclesia S. Pauli prope flumen Cervium. Erat certe caput Custodiæ sui nominis in Provincia Mediolanensi ante annum 1340. ex Jordani codice ante eum an. scripto. Vide quæ diximus supra pag. 20. no. (b).
  •  
    (c) Fratrem nostrum: Aymonem Avogadrum Vercellen. ex Ughello to. 4. Ital. Sac.
  •  
    (d) Litteras: quas Vaddingus ad hunc ann. n. 42. Annal. ait extare in Regesto Vatic. n. 686. sed non exscripsit.
  •  
    (e) Alias nostras litteras: quibus etiam caremus.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154901 (bullarium-franciscanum-2988), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154901 (mise à jour : 26/01/2021).