« bullarium-franciscanum-2987 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Ut ingredi valeat bis in anno cum sex Matronis quælibet clarissarum Monastesteria in Custodia Flandriæ constituta. ex cit. Vatic. Reg. Pontif. epist. 675. num. 2. anno 3.

  •  
    Anno 1292. die 13. Januarii.

  •  
    1292


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectæ in Christo filiæ Nobili Mulieri Isabellæa Comitissæ Flandriæ Salutem, & Apostolicam Ben.

    Devotionis tuæ meretur honestas, ut quæ digne postulas, libenter ad exauditionis gratiam admittamus. Hinc est, quòd Nos tuis supplicationibus benignum impertientes assensum, auctoritate tibi præsentium indulgemus, ut Monasteria Ordinis Sanctæ Claræ in Custodia Flandriæ constituta bis in anno cum sex honestis Matronis in habitu concedenti, dummodo tu, & eædem matronæ non pernoctetis, neque comedatis in illis, possis causâ devotionis intrare, regulâ ipsius Ordinis contrariâ non obstante. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere &c. Datum ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DLXXXVII., p.313

  •  
    (a) Isabellæ: ad quam fuit & ep. 76. hujus Pontificis ut supra fol. 49. (e).

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154900 (bullarium-franciscanum-2987), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154900 (mise à jour : 26/01/2021).