Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Itidem super alio illicito conjugio. ex cit. Vatic. Reges. Pontif. epist. 319. ann. 1.
-
Anno 1289. die 16. Februar.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Dilectis Filiis ‥ Priori Prædicatorum, ac ‥ Guardiano Minorum Fratrum Ordinum Brixien.a Salutem, & Ap. Ben.
Exposita coram Nobis dilecti filii nobilis Viri Petri dicti de Maniavaccis de Niardo, ac dilectæ in Christo filiæ nobilis mulieris Adelasiæ uxoris ejus Brixiensis Diœcesis petitio continebat: quòd cum eadem Adelasia tunc constituta in juvenili ætate cuidam, qui ipsi Petro in quarta consanguinitatis linea attinebat, per verba de præsenti tradita fuisset a suis Parentibus in uxorem, demum prædicto Sponso suo, nullâ inter illum, & eam carnali copulâ subsecutâ, naturæ debito persolvente, prædicti Nobiles hujusmodi impedimenti prorsus ignari matrimonium inter se per verba de præsenti, aliàs tamen legitime, contraxerunt, & longo post subsecutam carnalem copulam inter eos ad invicem, ut conjuges habitantes, filios & filias procrearunt. Verùm quia postmodum ad eorum notitiam de prædicto impedimento pervenit, ipsi ex hoc habentes conscientiam remordentem &c.b. Prolem susceptam & suscipiendam exinde legitimam nuntiantes. Quòd si non ambo iis exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nihilominus exequatur. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem XIV. Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXXI., p.53
-
(a) Brixien.: ut in præcedenti epistola, cum Summus Pontifex &c.
-
(b) Remordentem &c.: ut in dicta epistola usque ad illa auctoritate præsentium dispensetis.