Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Dispensent ab impedimento illiciti matrimonii contracti, modò relata veritate fulciantur. ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 318. anno 1.
-
Anno 1289. die 16. Februarii.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Dilectis Filiis ‥ Priori Prædicatorum, ac ‥ Guardiano Minorum Fratrum Ordinum Brixien.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum Summus Pontifex, collatis sibi in persona B. Petri ab eo, qui æternâ providentiâ cœlestia simul & terrena disponit, clavibus Regni cœlestis, ligandi obtineat Pontificium & solvendi, nonnunquam supra jus de jure dispensans necessitatis vinculum, quo ad ipsius juris observantiam cuncti tenentur, laxat provide de suæ potestatis plenitudine circa quosdam. Sane petitio dilecti Filii Nobilis Viri Parisii dicti de Maniavaccis de Niarda, & dilectæ in Christo Filiæ Nobilis mulieris Beatricis Uxoris suæ Brixiensis Diœcesis Nobis exhibita continebat: quòd ipsi dudum ignari penitus, quòd iidem alicujus consanguinitatis vinculo jungerentur, inter se per verba de præsenti, aliàs tamen legitime, matrimonium contraxerunt, carnali inter eos postmodum copulâ subsecutâ. Verùm quia postmodum ad eorum notitiam devenisse dinoscitur, quòd dicti Nobiles in quarto consanguinitatis gradu ad invicem se contingunt, ipsi ex hoc habentes conscientiam remordentem Nobis humiliter supplicarunt, ut cum ex divortio, si fieret, inter eos multa possent scandala, ac personarum & animarum pericula in illis partibus provenire, quòd impedimento non obstante prædicto possint in sic contracto matrimonio inter eos remanere, licite dispensare cum ipsis misericorditer curaremus. Nos igitur attendentes, quòd dicti Nobiles ad Diœcesanum suumb propter inimicitias, quas se habere proponunt, non possunt, sicut asserunt, habere recursum; ipsorum supplicationibus inclinati, discretioni vestræ, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, præsentium auctoritate mandamus, quatenus inquisita super præmissis diligentiùs veritate, si ea inveneritis veritate fulciri, super quibus vestram intendimus conscientiam onerare, quòd præfati Nobiles, impedimento non obstante præfato, possint in sic contracto matrimonio inter eos licite remanere, cum eis auctoritate præsentium dispensetis. Quòd si non ambo iis exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nihilominus exequatur. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem XIV. Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXX., pp.52-53
-
(a) Brixien.: de qua Civitate Insubriæ nunc Longobardiæ, ac Conventu Fratrum diximus in 1. hujus Operis tomo p. 282. ad ann. 1240. B. 315.
-
(b) Ad Diœcesanum suum: nempe Episcopum, qui erat Berardus Madius ab anno 1275. ex Ughello tomo 4. Ital. sac.