Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Fundationem Monasterii Custodiæ B. Mariæ Virginis Carnoten. Diœcesis pro Clarissis a suo Legato auctoritate Apostolica factam confirmat. ex Vat. Reges. epist. 44. apud Vaddingum ad hunc annum n. 5. Regesti Pontif.
-
Anno 1288. die 27. Aprilis.
-
1288
-
NICOLAUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Julianæa Abbatissæ, & Conventui Monasterii, quod Custodia Beatæ Mariæ Virginis nuncupatur, siti in Territorio Blesen.b ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinen. Ordinis Sanctæ Claræ Carnoten. Diœcesisc Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, quòd olim dilectis in Christo filiabus nobilibus Mulieribus Ælide quondam Joannis de Castillioned, & Joannâ filiâ ipsius Ælidis quondam Petri nati bonæ memoriæ Ludovici Regise Francorum Comitum Blesen. relictis viduis Comitissis Blesen. significantibus fel. record. Martino Papæ f prædecessori nostro, quòd dudum præfatus Joannes tunc vivens, & eadem Ælides de salute propriâ cogitantes, ac intendentes in hoc Deo acceptabile servitium exhibere, quoddam Monasterium in loco, ubi nunc degitis, in fundo videlicet proprio de Diœcesani loci consensu propriis construxerant sumptibus, affectantes salubriter in eodem Monasterio decens esse Collegium Monialium Domino perpetuò famulantium sub observantia Regulæ, quam Sorores Monasterii Humilitatis Beatæ Virginis Mariæg siti juxta Parisius servare noscuntur; quamque dictus Prædecessor, dum esset in minori officio constitutus, de mandato Apostolico duxerat corrigendamh; & quòd pro sustentatione dictarum Monialium de bonis propriis redditus annuos usque ad valorem mille librarum Turonen.i liberalitate piâ, & providâ assignaverant; & in ædificatione ipsius Monasterii, & officinarum ejus quamdam non modicam quantitatem pecuniæj duxerant expendendam; ac humiliter, & instanter ab eodem Prædecessore petentibus, ut Prædecessor ipse in supradicto Monasterio de Custodia ipsius Virginis Gloriosæ juxta piam intentionem eorumdem Joannis, & Ælidis hujusmodi decens Sororum Collegium ordinans, Monasterium ipsum sic eximere, quòd alicui alii, nisi Romano Pontifici, non subesset; necnon eisdem Sororibus præfatam Regulam tradere de benignitate Apostolica dignaretur. Idem Prædecessor de probata industria dilecti Filii nostri J.k tituli Sanctæ Cæciliæ Carnoten.l plenam fiduciam obtinens, eidem Legato suis dedit litterism in mandatis, ut satisfacto priùs Ecclesiæ Carnotensi de temporali commodo, quod si dictum Monasterium remaneret Ecclesiæ jam dictæ subjectum, eidem Ecclesiæ proveniret, Monasterium ipsum cum personis, juribus, & pertinentiis suis in jus, & proprietatem Beati Petri auctoritate apostolica recipiens, illud ab omni subjectione quorumlibet Ordinariorum, ut nulli, nisi Apostolicæ Sedi, subjaceret, eximeret auctoritate præmissâ; statuendo certum censumn a Monasterio ipso, seu Personis ejusdem certo termino ipsi Sedi solvendum annis singulis, ad indicium hujus libertatis, sicut expedire videretur; congruum quoque Sororum Collegium inibi ordinaret; ac præfatam Regulam Sororibus ipsis traderet tam ab eis, quàm ab omnibus aliis, quæ in eodem Monasterio eis succederent, in perpetuum observandam; & quidquid super hoc duceret faciendum, eidem Prædecessori per suas litteras intimaret. Dictus autem Legatus volens mandatum Apostolicum exequi reverenter, tam Venerabilem Fratrem nostrumo Episcopum, & dilectos filios Decanum, & Capitulum Carnoten., quos hujusmodi negotium contingebat; quàm prædictas Comitissas idem negotium prosequentes, dicto Prædecessore vivente, ad suam propter hoc fecit præsentiam evocari. Comparentibus itaque Procuratoribus Partium coram Legato prædicto, ac memoratis Episcopo, & Decano, ac Capitulo exemptioni hujusmodi se opponentibus, demum idem Legatus post varios processus coram eo super hoc habitos inter partes pronuntiavit, suadente justitia, de Sapientum consilio, non obstantibus allegationibus Episcopi, Decani, & Capituli prædictorum, quas frivolas meritò reputavit, fore ad exemptionem procedendum prædictam, satisfacto primitus eidem Ecclesiæ de prædicto commodo temporali. Et deinde dictus Legatus, quia sibi plene constitit de præfato commodo temporali satisfactum, ac eundem Episcopum satisfactionem hujusmodi acceptasse, auctoritate prædictarum litterarum Apostolicarum præfatum Monasterium vestrum cum personis, juribus, & pertinentiis suis in jus, & proprietatem Ecclesiæ Romanæ recepit; illudque ab omni subjectione Ordinariorum quorumlibet, ut nulli, nisi Apostolicæ Sedi, subjaceat, eximens, statuit censum unius unciæ auri ab eodem Monasterio vestro in festo Beati Petri Principis Apostolorum ad indicium libertatis hujusmodi dictæ Sedi annis singulis persolvendum, facultatibus insuper, ac statu ejusdem Monasterii vestri providâ deliberatione pensatis, in eo quinquaginta Sororum Collegium ordinavit. Sed quia de ipsius Monasterii vestri statu, propter ejus novitatem certitudo plena nondum haberi poterat, tam Apostolicæ Sedi, quàm sibi super augmentatione, & diminutione hujusmodi Sororum numeri potestatem plenariam reservavit; ac eidem Monasterio Te filiam Julianam tunc ejusdem Monasterii Sororem in Abbatissam præfecit; cui, tuisque succedentibus canonicè in regimine ipsius Monasterii, vos filiæ Comitissæp, & aliæ Sorores, quæ in eodem Monasterio pro tempore fuerint juxta præfatæ Regulæ observantiam, quam vobis observandam in perpetuum suarum litterarum tenore, auctoritate prædictâ, tradidit, teneamini cum reverentia obedire. Ac postmodum idem Legatus, cum non posset ad idem Monasterium propter sui corporis infirmitatem accedere, dilectis Filiis Abbati Monasterii Sancti Leodomariq Blesen. Carnoten. Diœcesis, & Fratri Richardo de Columberor de Ordine Minorum Pœnitentiario, & Cappellano suo per suas sub certa forma dedit litterass in mandatis, ut ipsi, vel eorum alter ad dictum Monasterium vestrum personaliter accedentes hujusmodi processum, & ordinationem ejusmodi Legati tam in eodem Monasterio, quàm aliàs, ubi, & quando eis videretur expediens, publicarent, eumdem processum executioni debitæ demandando; & tandem Abbas, & Frater Richardus prædicti hujusmodi processum, & ordinationem ipsius Legati executioni demandare diligenter, & solicite studuerunt. Dicto autem Prædecessore rebus humanis exempto,t præfatus Legatus præmissa omnia fel. record. Honorio Papæ iv. prædecessori nostro, prout ab eodem prædecessore Martino in mandatis habuerat, per suas litterasu intimavit. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod a præfato Legato in præmissis tam quoad receptionem ipsius Monasterii cum Personis, juribus, & pertinentiis in jus, & proprietatem Beati Petri, necnon & quoad exemptionem ab omni subjectione quorumlibet Ordinariorum, ita ut nulli, nisi Sedi Apostolicæ, subjaceat, quàm quoad censum annuum, numerumque Monialium statutum per ipsum in Monasterio supradicto, & Abbatissam in eo præfectam, & regulam ipsis traditam ab eis, & successuris eisdem in perpetuum observandam taliter factum est, ratum, & gratum habentes, illud auctoritate Apostolicâ ex certa scientia confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Tenorem, prædictarum litterarum ejusdem Legati præfato Honorio prædecessori nostro, ut præfertur, directarum de verbo ad verbum inseri facientes, qui talis est. “Sanctissimo Patri, ac Reverendissimo Domino suo, Domino Honorio Sacrosanctæ Romanæ, ac Universalis Ecclesiæ Summo Pontifici, devotus ejus servus, & filius Joannes, Dei permissione Tituli Sanctæ Cæciliæ Presbyter Cardinalis, cum humili recommendatione sui devotissima pedum oscula beatorum. Dudum fel. record. Domini Martini Papæ quarti prædecessoris vestri recepi litteras in hæc verba” Martinus Episcopus servus servorum Dei Dilecto Filio Joanni &c. Sanctæ Ceciliæ Presbytero Cardinali Apostolicæ Sedis Legato salutem, & Apostolicam benedictionem. Lecta a nobis dilectarum in Christo Filiarum nobilium Mulierum Ælidis quondam Joannis de Castillione, & Joannæ Filiæ ipsius Ælidis quondam Petri nati bonæ memoriæ Ludovici Regis Francorum Comitum Blesen. petitio continebat, quòd dudum præfatus Joannes tunc vivens, & Ælides de salute propriâ cogitantes, ac intendentes in hoc Deo acceptabile servitium exhibere, quoddam Monasterium, quod Custodia Beatæ Mariæ Virginis nuncupatur, in territorio Blesen. prope Colonges, in fundo videlicet proprio Carnoten. Diœcesis de Diœcesani loci consensu propriis construxerant sumptibus, affectantes salubriter in eodem Monasterio decens esse Collegium Monialium Domino perpetuò famulantium sub observantia Regulæ, quam Sorores Monasterii Humilitatis Beatæ Virginis Mariæ siti juxta Parisius servare noscuntur; quamque per Nos, dum essemus in minori officio constituti, de mandato Apostolico duxerat corrigendam; & quòd pro sustentatione dictarum Monialium de bonis propriis redditus annuos usque ad valorem mille librarum Turonen. liberalitate pia, & provida assignaverant, & in ædificationem Monasterii, & officinarum ejus triginta sex millia librarum Turonensium expenderant. Quare humiliter, & instanter fuit a Nobis pro dictarum Comitissarum parte petitum, ut in supradicto Monasterio de Custodia ipsius Virginis Gloriosæ juxta piam intentionem eorumdem Joannis, & Ælidis hujusmodi decens Sororum Collegium ordinantes, Monasterium ipsum sic eximere, quòd alicui alii, nisi Romano Pontifici, non subesset; necnon eisdem Sororibus præfatam regulam tradere de benignitate Apostolica curaremus. Nos itaque de tua probata industria plenam in Domino fiduciam obtinentes discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus satisfacto primitus Ecclesiæ Carnoten. de temporali commodo, quod, si dictum Monasterium remaneret Ecclesiæ immediate subjectum, eidem Ecclesiæ proveniret, Monasterium ipsum cum Personis, juribus, & pertinentiis suis in jus, & proprietatem Beati Petri auctoritate nostra recipiens, illud ab omni subjectione quorumlibet Ordinariorum, & nulli, nisi Apostolicæ Sedi, subjaceret, eximeres auctoritate præmissa, statuendo certum censum a Monasterio ipso, seu Personis ejusdem certo termino ipsi Sedi solvendum annis singulis ad indicium hujus perceptæ libertatis, sicut expedire videris; congruum quoque Sororum Collegium inibi ordines, ac præfatam regulam ipsis Sororibus tradas, tam ab eis, quàm ab omnibus aliis, quæ in eodem Monasterio eis succederent, in perpetuum observandam. Quidquid autem super hoc duxeris faciendum Nobis per tuas litteras tenorem præsentium continentes studeas intimare. Datum Perusii VI. Idus Januarii, Pontificatus nostri anno Quarto. “Quibus quidem Litteris cum eâ, qua decuit, devotione receptis, mandatum Apostolicum mihi in hac parte directum exequi cupiens reverenter, venerabilem in Christo Patrem Episcopum, ac dilectos viros Decanum, & Capitulum Carnoten., quos negotium hujusmodi contingere videbatur; necnon & prædictas Comitissas idem negotium prosequentes litterarum ipsarum auctoritate feci coram me propter hoc ante ipsius mandatoris obitum evocari. Partibus itaque per Procuratores idoneos in mea propter hoc præsentia constitutis; dictisque Episcopo, Decano, & Capitulo se ordinationi opponentibus supradictæ; tamdem post varios processus coram me super hoc habitos inter partes, suadente justitiâ pronunciavi de Sapientum consilio, non obstantibus allegationibus Episcopi, Decani, & Capituli prædictorum, quas meritò reputaveram frivolas, fore ad exemptionem hujusmodi procedendum, præfatæ tamen Ecclesiæ de dicto temporali commodo juxta hujusmodi Apostolici mandati tenorem primitus satisfacto. Ac demum, quia mihi plene constitit, satisfactum fuisse postmodum ipsi Ecclesiæ de hujusmodi commodo temporali, ac eumdem Episcopum postea satisfactionem hujusmodi acceptasse; ego ad consummationem tanti pii operis desideranter aspirans, præfatum Monasterium de Custodia Beatæ Mariæ Virginis cum Personis juribus, & pertinentiis suis in jus, & proprietatem Beati Petri, & nostram, auctoritate prædicta, litterarum mearum tenore recepi; & illud eâdem auctoritate ab omni subjectione Ordinariorum quorumlibet, ut nulli alii, nisi Apostolicæ Sedi, subjaceat, eximens, censum unius unciæ auri a dicto Monasterio de Custodia Beatæ Mariæ Virginis, seu Personis ejusdem in festo ipsius Apostolorum Principis, ad indicium libertatis hujusmodi dictæ Sedi annis singulis persolvendum. Facultatibus quoque, ac statu ejusdem Monasterii de Custodia Beatæ Mariæ Virginis eâ, qua tunc potui, deliberatione pensatis, ordinavi in ipso Monasterio quinquaginta Sororum Collegium. Sed quia de ipsius Monasterii de Custodia Beatæ Mariæ Virginis statu propter ejus novitatem certitudo certa nondum haberi poterat; tam Apostolicæ Sedi, quàm mihi super augmentatione, & diminutione hujusmodi Sororum numeri potestatem reservavi; ac eisdem Sororibus, & Monasterio Religiosam Mulierem Julianam de Trecis tunc Sororem præfati Monasterii Humilitatis Beatæ Mariæ Virginis in Abbatissam præfeci; cui, & succedentibus ei canonice in hujusmodi regimine Abbatissæ, dictæ Sorores, & aliæ, quæ in eodem Monasterio pro tempore fuerint, juxta præfatæ regulæ observantiam, quam vobis observandam in perpetuum hujusmodi litterarum mearum tenore auctoritate Apostolicâ tradidi, obedire cum reverentiâ debitâ teneantur. Ac postmodum cupiens, ut hujusmodi processus meus debitum sortiretur effectum, cum ad ipsum Monasterium de Custodia B. M. V. nequirem propter proprii corporis infirmitatem accedere; religiosis viris Abbati Monasterii Sancti Leodomari Blesen. Carnoten. Diœcesis, & Fratri Richardo de Columbero de Ordine Minorum Cappellano, & Pœnitentiario meo per meas sub certa forma mandavi litteras, ut ipsi, vel eorum alter ad dictum Monasterium de Custodia Beatæ Mariæ Virginis personaliter accedentes, hujusmodi processum, & ordinationem meam, tam in dicto Monasterio de Custodia Beatæ Mariæ Virginis, quàm aliàs ubi, & quando eis videretur expediens, publicarent, eumdem processum executioni debitæ demandando; Et tandem Abbas, & Frater Richardus prædicti hujusmodi procescessum, & ordinationem ipsius Legati executioni demandare diligenter, & solicitè studuerunt; prout hæc omnia in instrumento publico, meis, & ipsorum Abbatis, & Fratris Richardi patentibus litteris pleniùs continetur. Cum autem præfatus Prædecessor mihi per prædictas ejus mandaverit litteras, ut quidquid facerem in præmissis, ei per meas litteras intimarem, ut superiùs est expressum; hujusmodi processum vobis, quos Dei providentia eidem Prædecessori substituens ad apicem Apostolatus assumpsit, curavi tenore præsentium intimare. Dominus Ecclesiæ suæ Sanctæ utrumque in Vobis conservet hominem per tempora longiora. Datum apud Vallem Gerardi prope Parisius XV. Kalendas Martii, Pontificatus vestri anno secundo”. Nulli &c. Si quis autem &c. Datum Romæ, apud S. Petrum V. Kal. Maii Pontif. nostri Anno Primov.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XV., pp.12-15
-
(a) Julianæ: de Trecis, antea Sororis Monasterii Humilitatis B. Mariæ Virginis ex infrascriptis Legati Apostolici litteris.
-
(b) Blesen.: vulgo Blois. Civitas dudum ad Episcopale decus evecta, hoc est anno 1693. ex Gal. Christ. t. 8. col. 1344.
-
(c) Carnoten. Diœcesis: vulgò Chartres, olim sub Senonensi, nunc verò sub Parisien. Archiepiscopo, cum a Gregorio PP. XIV. anno 1622. petitionibus Ludovici XIII. Regis, Parisien. Ecclesia ad Archiepiscopale munus evecta fuit.
-
(d) De Castillione: plura sunt hujus nominis oppida in Gallia, sed illud crediderim ad Lupiam amnem, vulgò Castillon sur Loing, olim Ducatus titulo insignitum.
-
(e) Ludovici Regis: IX. postea Sanctorum fastis ascripti.
-
(f) Martino Papa: hujus nominis IV.
-
(g) Humilitatis B. V. M.: de quo in 75. Bulla Urb. PP. IV. Relig. augmentum &c. anno 1263. emissa.
-
(h) Corrigendam: ut ex dicta Urbani IV. Bulla.
-
(i) Mille librarum Turonen.: de quarum valore fuse disserit Changii Dominus in suo Glossario. Consule tom. 1. Bull. Franc. pag. 201.
-
(j) Pecuniæ: nimirum 36000. lib. Turonen. ex infrascriptis litteris Martini PP. & Legati Apostolici.
-
(k) J.: Joannis Colletti paulô ante in Bulla Ex parte carissimi &c. memorati.
-
(l) Carnoten.: patriâ.
-
(m) Litteris: quæ infra subduntur.
-
(n) Certum censum: nempe unius unciæ auri, ut in cit. epist. Pontificis, & Legati Apostolici.
-
(o) Fratrem nostrum: Simonem Martini IV. Sum. Pont. Nepotem an. 1277. electum ex Canonico & Archidiacono Piscianensi habet Gal. Chr. Sammarthan. to. 8. pag. 1165.
-
(p) Comitissæ: Ælides, & Joanna superiùs commemoratæ.
-
(q) Monasterii S. Leodomari: cujus meminit cl. Mabillon. lib. 8. Annal. Benedict. ad ann. 590. num. 25. ac pluribus aliis locis de hoc Monasterio disserit.
-
(r) Fr. Richardo de Columbero: hoc uno monumento nostris agnito.
-
(s) Litteras: quæ lucem hactenus non viderunt.
-
(t) Rebus hum. exempto: anno 1285. die 29. Martii.
-
(u) Per suas litteras: quas mox Pontifex subjungit.
-
(v) Hoc ipso anno Pontifex Monasterium amplo privilegio munivit diplomate Olim dilectum &c. die 3. Septembris edito, ut infra, ac die sequenti Monialibus Regulam observandam transmisit, ut ibidem.