« bullarium-franciscanum-2414 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Salamantino Episcopo O. M. tribuit potestatem testamenti condendi. ex Reges. Vatic. epist. 15. apud Vaddingum ad hunc ann. n. 4. Regesti Pontificii.

  •  
    Anno 1288. die 10. Aprilis.

  •  
    1288


  •  

    NICOLAUS &c.

    Venerabili Fratria Episcopo Salamantinob Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quia præsentis vitæ conditio statum habet instabilem; & ea, quæ visibilem habent essentiam, tendunt invisibiliter ad non esse; Tu hac salubri præmeditatione recogitans diem tuæ peregrinationis extremum dispositione testamentariâ prævenire desideras. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, ut de bonis mobilibus Ecclesiæ tuæ dispensationi, seu administrationi commissis, quæ non fuerint Altaris, seu Altarium Ecclesiarum tibi commissarum ministerio, seu alicui speciali Ecclesiarum earumdem divino cultui, vel usui deputata; vel quæ Ordinis Fratrum Minorum, quem fuisti professus, non existant; necnon & quibuscumque mobilibus bonis a Te per Ecclesiam, seu Ecclesias licite acquisitis pro decentibus, & honestis expensis tui funeris; & pro remuneratione illorum, qui tibi viventi serviverint, sive sint consanguinei, seu alii, juxta servitii meritum testari, ac disponere possis; & aliàs priùs tuæ Ecclesiæ ære alieno deducto, ut ipsa Ecclesia non remaneat debitis obligata; de ipsis in pios usus, ac licitos convertendis, Fraternitati tuæ plenam, & liberam auctoritate præsentium concedimus facultatem. Volumus tamen, ut in eorumdem Ecclesiasticorum dispositione bonorum juxta quantitatem residui erga Ecclesias, a quibus eadem percepisti, te liberalem exhibeas; prout conscientia tibi dictaverit, & saluti animæ tuæ videris expedire. Datum Romæ apud Sanctum Petrum IV. Idus Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XIV., pp.11-12

  •  
    (a) Ven. fratri: Petro, ut in Bulla 35. Honorii IV. Cura Pastoralis &c. ad ann. 1286. die 5. Martii relata, cujus patria ignoratur; suspicatur tamen Vaddingus in Annal. n. 37. esse Fr. Petrum Fechorem a Gillio, sive Egydio Gonzales lib. 3. cap. 7. de reb. & Episc. Salamantinis memoratum sine tamen Instituto. Ipsum Didaco successisse, & sub Clemente V. vita functum, ait præfatus Gonzales.
  •  
    (b) Salamantino: in Hispania, Regnoque Legionis sub Archiepiscopo Compostellano, ut ad cit. Bullam Honorii IV.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154327 (bullarium-franciscanum-2414), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154327 (mise à jour : 26/01/2021).