« bullarium-franciscanum-2291 »


Général

  •  
    Martin IV (1281-1285)

  •  
    Visitatores, & Reformatores Ecclesiæ S. Mariæ Rotundæ in Urbe constituit. (Ex Reges. Vatic. epist. 2. apud Waddingum ad hunc annum num. 8. Regesti Pontif.)

  •  
    Anno 1283. die 10. Aprilis.

  •  
    1283


  •  

    MARTINUS &c.

    Venerabili Fratri …a Episcopo Tiburtinob , & dilecto Filio … Guardiano Fratrum Minorum de Urbec Salutem, & Apostol. Bened.

    Ad audientiam Nostram pervénit, quòd in Ecclesiâ Sanctæ Mariæ Rotundæ de Urbed propter malitiam, & injuriame personarum degentium in eâdem multa committuntur enormia, quæ Deum offendunt, & homines scandalizant. Nos itaque statum ipsius Ecclesiæ, quæ Nobis est, & Ecclesiæ Romanæ immediatè sùbjecta, prosperum affectantes, Discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ad Ecclesiam ipsam personaliter accedentes, ac inibi vice Nostrâ visitationis officium exercentes corrigatis, & reformetis ibidem hac vice auctoritate Nostrâ tam in capite, quam in membris, quæ correctionis, & reformationis officio noveritis indigere; Contradictores autem per censuram Ecclesiasticam, appellatione postpositâ, compescendo.

    Datum apud Urbemveterem iv. Idus Aprilis, Pontificatus Nostri An. Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XLVII., p.506

  •  
    (a) Ven. Fratri …: Sabbatino al. Sabbatario ex Ughello to. 1. Ital. Sac.
  •  
    (b) Tiburtino: Vulgo Tivoli non longe ab urbe Roma.
  •  
    (c) FF. Minorum de Urbe: Al. Conventus Aræcæli, vel de Capitolio.
  •  
    (d) S. Mariæ Rotundæ de Urbe: Ol. Pantheon, nunc Rotonda.
  •  
    (e) Injuriam: Leg. incuriam.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154204 (bullarium-franciscanum-2291), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154204 (mise à jour : 26/01/2021).