Description
-
Martin IV (1281-1285)
-
Visitatores, & Reformatores Ecclesiæ S. Mariæ Rotundæ in Urbe constituit. (Ex Reges. Vatic. epist. 2. apud Waddingum ad hunc annum num. 8. Regesti Pontif.)
-
Anno 1283. die 10. Aprilis.
-
1283
-
MARTINUS &c.
Venerabili Fratri …a Episcopo Tiburtinob , & dilecto Filio … Guardiano Fratrum Minorum de Urbec Salutem, & Apostol. Bened.
Ad audientiam Nostram pervénit, quòd in Ecclesiâ Sanctæ Mariæ Rotundæ de Urbed propter malitiam, & injuriame personarum degentium in eâdem multa committuntur enormia, quæ Deum offendunt, & homines scandalizant. Nos itaque statum ipsius Ecclesiæ, quæ Nobis est, & Ecclesiæ Romanæ immediatè sùbjecta, prosperum affectantes, Discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ad Ecclesiam ipsam personaliter accedentes, ac inibi vice Nostrâ visitationis officium exercentes corrigatis, & reformetis ibidem hac vice auctoritate Nostrâ tam in capite, quam in membris, quæ correctionis, & reformationis officio noveritis indigere; Contradictores autem per censuram Ecclesiasticam, appellatione postpositâ, compescendo.
Datum apud Urbemveterem iv. Idus Aprilis, Pontificatus Nostri An. Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XLVII., p.506
-
(a) Ven. Fratri …: Sabbatino al. Sabbatario ex Ughello to. 1. Ital. Sac.
-
(b) Tiburtino: Vulgo Tivoli non longe ab urbe Roma.
-
(c) FF. Minorum de Urbe: Al. Conventus Aræcæli, vel de Capitolio.
-
(d) S. Mariæ Rotundæ de Urbe: Ol. Pantheon, nunc Rotonda.
-
(e) Injuriam: Leg. incuriam.