Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Super quodam alio Matrimonii impedimento disponendi facultas tribuitur juxta id, quod expedierit. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 148. anni 2.)
-
Anno 1279. die 5. Julii.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Venerabili Fratri ....a Episcopo Engolismen.b , & dilectis Filiis Raymundo Electo Petragoricen.c , ac … Ministro Provinciali Ord. FF. Min. in Provincia Aquitaniæd Sal., & Ap. Ben.
Sicut exhibita Nobis dilecti Filii Nobilis Viri Arthaudi Domini Castri de Mirabelloe, & dilectæ in Christo Filiæ Nobilis Mulieris Mendis natæ quondam Benedicti de Mauritaniaf petitio continebat; ipsi, qui quarto sunt gradu Consanguinitatis conjuncti, ad sedandas graves & capitales inimicitias dudum inter Progenitores ipsorum exortas, ex quibus strages hominum, domorum incendia, rapinæ, ac violationes Ecclesiarum, aliaque diversa pericula provenerunt, & majora provenire posse verisimiliter dubitatur, nisi per Sedem Apostolicam apponatur remedium salutare; de Consilio Prælatorum, Baronum, aliorumque Magnatum illarum partium, sicut asseritur, affectant matrimonialiter copulari. Quare humiliter petebatur a Nobis, ut animarum, & corporum periculis occurrentes providere super hoc misericorditer curaremus. Nos autem, qui salutem quærimus singulorum; & pacem Christifidelibus libenter Nostris studiis procuramus; volentes hujusmodi vitare pericula, quia vos &c.g, cum eisdem Archaudo, & Meude, quòd consanguinitate hujusmodi non obstante &c.h, qua tibi, Fili Minister, vel Ordini tuo dicitur esse concessum &c.i
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXXV., pp.403-404
-
(a) Fratri …: Guillelmo de Blaye ab anno 1273. usque ad ann. 1309. sedenti ex nova Gallia Christ. to. 2.
-
(b) Engolismen.: In Aquitania sub Archiepiscopo Burdigalensi nunc Ducatus titulo insignita.
-
(c) Petragoricen.: Ibidem sub eodem Archiepiscopo, de qua civitate dictum est aliàs: porro Raymundi de Albarocca nobili familia electionem ignoravit P. Dionys. Sammarth., qui nonnisi ab anno 1283. incipit scribere de eo in to. 2. novæ Galliæ Christ.
-
(d) Prov. Aquitaniæ: In qua negotium tractandum erat.
-
(e) Mirabello: Galliæ Oppido in Pictavien. Provincia, Diœcesique, a qua Civitate 5. leucis distare dicitur in Boream.
-
(f) Mauritania: Al. Moritonio vulgo Mortagne Oppido etiam Pictavien. Provinciæ in limite Andegavensis tractus, a qua Civitate 10. leucis in meridiem, 9. a Nannetis in ortum hybernum, & vix 3. a limite Britanniæ distat. Est & Moritonia vulgo Mortagne amplum oppidum Galliæ Lugdunen. in Prov. Perticensi vix 2. leucis a confinio Normanniæ ex Baudrando; de quo forsan loquitur epistola.
-
(g) Quia vos &c. Ut in præcedenti epist. usque conscientias onerare.
-
(h) Non obstante &c. Ut ibi usque indulgentia.
-
(i) Concessum &c. Etiam ut ibi usque Datum &c.