Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Fr. Tancredum O. M. evehit ad Episcopatum, & consecrari facit. (Ex Reges. Vatic. epist. 60. alias 90. apud Waddingum ad hunc ann. n. 17. Reges. Pontif., & Ughellum to. 9. Ital. Sac. n. 10.)
-
Anno 1279. die 15. Maji.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Venerabili Fratri Tancredo de Monte Fusculoa Episcopo Neocastren.b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Militanti Ecclesiæ disponente Domino &c.c Dudum siquidem intellecto, quòd Robertusd, qui pro Neocastren. Episcopo se gerebat, simoniacum habuerat ingressum; bona Neocastren. Ecclesiæ dilapidabat, & enormiter consummabat; quòdque incontinentiæ vitio laborabat; & super his, & aliis gravibus, & enormibus excessibus erat publicè diffamatus; ipsum auctoritate Litterarum Nostrarum citari fecimus, ut coram Nobis certo termino personaliter compareret, prout præmissorum qualitas exigeret, recepturus; ei nihilominus omni alienationis genere interdicto; sicut in eisdem Litteris pleniùs continetur. Eodem itaque Roberto coram Nobis, licèt post præfixum sibi terminum, generaliter comparente, super præmissis tam per Nos, quàm per alios ex Fratribus Nostris incepimus inquirere diligenter; & tandem idem Robertus liberè in Nostris manibus honori, & oneri cessit spontaneus; ne forsan compelleretur invitus. Nos autem cessionem hujusmodi admittentes provisionem ejusdem Ecclesiæ illa vice Nobis duximus reservandam, decernentes ex tunc irritum, & inane, si secus a quoquam scienter, vel ignoranter contingeret attentari. Et tandem paternâ volentes sollicitudine præcavere, ne ipsa Ecclesia dispendia prolixæ vacationis incurreret; ad personam tuam, cum habearis virtute laudabilis, religionis claritate conspicuus, præclarus meritis, & aliàs in spiritualibus, & temporalibus circumspectus, Nostræ considerationis aciem extendentes, sperantes quoque, quòd eamdem Ecclesiam salubri, dante Domino, regimine gubernabis, ipsaque utilis præsidio munita Pastoris optatis afluet incrementis; te Fratrem Minorum Ordinis professorem eidem Ecclesiæ de Fratrum Nostrorum consilio in Episcopum præfecimus & Pastorem; tibique munus consecrationis per Venerabilem Fratrem Nostrum …e Portuen. Episcopumf fecimus exhiberi. Quocirca Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus &c.g.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum Idibus Maii, Pontificatus nostri Anno Secundoh.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXV., pp.392-393
-
(a) De Monte Fusculo: Diœcesis Beneventanæ Oppido in Provincia Terræ Laboris, Regnoque Neapolitano.
-
(b) Neocastren.: Civitatis olim Brutiorum nunc Calabriæ citerioris sub Archiepiscopo Rhegino.
-
(c) Domino &c. Ut in Bulla 18. hujus Pontificis anno superiore die 6. Aprilis data usque clementia studeamus.
-
(d) Robertus: De quo apud cit. Ughellum.
-
(e) Fratrem Nostrum: Robertum Kilvarbii O.P.
-
(f) Portuen. Episcopum: Et S. R. Ecclesiæ Cardinalem.
-
(g) Mandamus &c. Ut in prædicta Bulla usque consequi merearis, deruto verbo Bracharen.
-
(h) De hoc Episcopo loquuntur & plures epistolæ Martini IV., ut infra.