« bullarium-franciscanum-2193 »


Général

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    Instruit, modosque dictat, quibus ab hæresis labe purgetur Viterbiensis Civitas, accedentes sincera, spontaneaque confessione gratiosè recipiendo; decipientes verò, & minimè resipiscentes jure plectendo. (Ex Reges. Vat. Pontif. epist. 84. anno 2., teste etiam Waddingo ad hunc annum n. 28., & Raynaldo ad ann. 1278. num. 78.)

  •  
    Anno 1279. die 8. Maji.

  •  
    1279


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilecto Filio Fr. Sinibaldoa de Lacu Ord. FF. Min. Inquisitori Hæreticæ pravitatis in Romana Provinciab a Sede Apostolica deputato Sal., & Ap. Ben.

    Qui cuncta solus ordinans semper miseretur, & comodat, vineam, quam transtulit miseratus populo ex Ægypto, Operariis voluit coli fidelibus; & Ministris fidelitatis nitore pollentibus custodiri; ne apri de sylvâ ferox aviditas ipsam depasci valeat; vel eam nudatam macerie manus vindemiet prædatoris. Quare Nos, quibus licèt immeritis summus ipse Pater-familias vineam ipsam custodiendam commisit, sedulis nimirum pulsamur vigiliis, id quoque desideranter exposcimus, id gliscimus supra cuncta, ut in ipsá fidis cultorum studiis, surculis, qui sunt infidelitatis, succisis, palmites ejus exhuberent fructibus; & propagines dulcedinis latiùs extendantur. Unde non immeritò pungimur, cum in exterminium ejusdem vineæ aculei consurgunt errorum botros ejus in labruscas convertere infra latibulum nequitiæ satagentes. Verùm hujusmodi aculei, proh dolor! in locis aliquibus mentes aliquorum Fidelium vulnerarunt; & prout crebrâ insinuatione audivimus, & interdum experimento didicimus veritatis, infra Civitatem Viterbien.c nondum totaliter exterminati supersunt; licèt ad reprimendum erroris hujusmodi, dum minori fungebamur officio, & curam generalis Inquisitionis pravitatis hæreticæ per Sedem Apostolicam gerebamusd, studia Nostra, sollicitudines converterimus, & labores; quòd nec mirum eo magis invitè referimus, quo Civitatem ipsam specialiter infra claustrum Matris Ecclesiæ constitutame ferventiùs cupimus talibus erroribus expiari; & expiatam reflorere virtutibus; & abolitâ notâ damnabili clariùs in Catholicæ Fidei soliditate vigere, ut unde interdum amaritudinis poma gustavimus, fructus dulcedinis Deo placidos colligamus. Eidem itaque Civitati, & Viterbien. Civibus, qui de Civitate ipsâ traxerunt originem, & degentes ibidem in eâ, & ejus Districtu majorem partem suorum bonorum obtinent, & inter alios successivè processu temporis ad supportanda ejusdem Civitatis onera computantur; ac etiam aliis natione forsitan aliunde, qui hactenus cum suis familiis elegerunt in Civitate prædictâ perpetuam mansionem, ita quòd Viterbien. Cives legitimè censeantur; & ad omnes actus prædictæ Civitatis in gradu suo, sicut alii admittuntur; nec de ipsorum accessu vel discessu possit verisimiliter dubitari; & debito pastoralis officii, qui omnium zelamur salutem, quodam pietatis affectu non compati eò strictiùs nequeuntes, quò eos Nobis longa, & familiaris conversatiof pleniùs reddit notos: & intendentes mansuetudinis gratiâ experiri benigniùs, utrum residuum erroris ejusdem liquore paternæ gratiæ, temperato rigore, juxtà Nostra desideria extinguere ad laudem Divini nominis valeamus; & confidentes in Domino, quòd hujusmodi Nostræ dispositionis affectus tuæ sollicitudinis ministerio salutarem consequetur effectum, Discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus prædictis Civibus præconiâ voce, & aliàs sollemniter, & publicè convocatis, & coram te denique constitutis juxtà datam a Deo tibi gratiam, salutis verbo proposito, omnibus ex eisdem Civibus, qui extiterint hujusmodi crimine involuti credendo hæreticorum erroribus, illis favendo, vel eos etiam receptando, aut aliàs eis in depressionem Catholicæ Fidei adherendo, aut dando eis publicè, vel occultè consilium, auxilium, vel favorem, trium mensium terminum a tempore publicationis præsentium computandum peremptoriè præfigas eisdem, infra quem suum spontanei confiteantur reatum, ad quod tanta talium multitudo esse, ac tam humilis, ac pura confessio apparere poterunt, quòd tempus hujusmodi, consideratis, quæ consideranda sunt in talibus, esset meritò adaugendum. Et ut ex hujusmodi confessione spontaneâ misericordiæ janua faciliùs aperiatur ad gratiam, & exinde pœnæ mitigatio meritò subsequetur; volumus, quòd illos, contra quos occasione hujusmodi criminis ad citationem, vocationem, vel aliàs etiam processum non est; sive ex habitâ quavis inquisitione, vel aliquorum depositione, seu confessione, aut ex quibuscumque inquisitionis processibus contra eos inveniretur, vel tangeretur aliquid, sive non, qui infra dictum terminum, reatum suum humiliter tibi, vel alii, aut aliis tui, vel alterius Ordinis, de quibus videris expedire, & quem, vel quos ad id duxeris eligendos, super quo tibi, & eis auctoritate præsentium licentiam impertimur, confitebuntur, & plenè, aliosque bonâ fide detexerint, quos noverint hujusmodi crimine irretitos, sive decesserint, sive vivant, ad sua bona plenè restituas; etiam si occasione propriorum delictorum publicata essent de jure, vel per sententiam hominis publicanda; dum tamen nondum sint per sententiam hominis publicata; quòd de bonis suis testari, ac aliis, quibus possit de jure succedi ex testamento, vel ab intestato legitimè succedere valeant liberè permissurus; & eorum posteritates a pœnis indictis absolvas prædictis sic confessatis absque crucis, vel carceris, aut alterius notabilis signi impositione; aliàs tamen injunctâ eis pœnitentiâ salutari, & pœnâ aliâ competenti, de misericordiâ, quæ superexaltat judicium, priùs ad Ecclesiæ unitatem admissis. Super restitutione verò ad famam, & alios legitimos actus supersedeas ad præsens; nam super hoc secundum qualitatem confitentium, & signa conversionis, & pœnitentiæ, quæ ostendent, poterit per Sedem Apostolicam dante Domino provideri. Si verò prætextu delicti alterius personæ bona, quæ tenent, essent publicata de jure, vel etiam publicanda, super hoc Nostrum beneplacitum requiratur. Illorum insuper, qui suum, vel alienum hactenus reatum sunt minùs plenè confessi, sive citati, vel vocati fuerint hactenus, sive non, & infra eundem terminum reatum suum humiliter confitebuntur, & plenè, aliosque bonâ fide detexerint, quos noverint hujusmodi crimine irretitos, sive decesserint, sive vivant, admittatur confessio, & super bonis, quæ tenent, sive ratione propriorum delictorum sint publicata de jure, sive per sententiam hominis publicanda; dum tamen, ut supra dictum est, per hominem super bonorum hujusmodi confiscatione processum non fuerit, quoquomodo Nostrum beneplacitum requiratur. Volumus insuper, ut si qui se dixerint hactenus de hujusmodi crimine plenè confessos, & infra terminum gratiæ supradictum voluerint iterando confessionem hujusmodi humiliter persistere in eâdem, & detexerint bonâ fide alios, quos noverint hujusmodi crimine irretitos; & ratione propriorum delictorum ad confiscationem bonorum, quæ tenent, per hominem quoquomodo processum non est, quantum libet ipsa bona ratione delictorum hujusmodi propriorum sint publicata de jure, vel per hominem publicanda, super eis Nostrum beneplacitum requiratur. Provisurus attentiùs, quòd in omnibus casibus, in quibus beneplacitum Nostrum requiri præcipimus, non intromittas te quasvis pœnas imponere; donec, sicut prædicitur, Nos requisiveris super illis, & Nos in præmissis tibi contigerit respondere. Præmissos autem gradus, quos in prædictis observandos esse cum multâ deliberatione providimus, clarè, & distinctè intelligi volumus, & per omnia observari: Tanta enim sic prompta, & laudanda poterit prædictorum esse confessio, quòd ampliorem erga eos gratiam extendemus; sed in istis gratiosis primordiis experiri decrevimus in illis, qualiter ad factas, & faciendas eis gratias se coaptent. Quòd si ad pœnas pecuniarias per te contra tales, vel eorum aliquos in casibus, in quibus juxtà formam præmissam fieri poterit, procedi contigerit; attentè provideas, quòd pecunia hujusmodi penes unum Prædicatorum a Priore; & unum Minorum a Guardiano Fratrum Ordinum, & eorum Conventibus; unum Clericum a Venerabili Fratre Nostro … Episcopo & Capitulo; & unum Civem a Communi Viterbien. electos, quibus eodem modo alios substitui volumus, si eos, vel eorum aliquos abesse contingeret, vel deesse, in loco vel locis tutis sic providè sub eorum communi custodiâ deponatur, quòd de dictâ pecuniâ non fiat illa divisio, quæ secundum constitutiones Apostolicas de tali pecuniâ fieri consuevit; nec ad manus tuas, vel cujuscumque Inquisitoris deveniat, sed liberè ad mandatum Nostrum possit haberi; cum Nostræ intentionis existat, quòd eadem pecunia in pios usus, & pietatis opera in eâdem Civitate, vel ejus districtu, sicut & quando expedire viderimus, convertatur. Reservatâ Nobis, & tibi plenariâ potestate, ac liberâ facultate, ut si tales reperiri possint in confessione suâ per te, vel alium, aut alios auctoritate præsentium recipienda, ut prædicitur, Ecclesiam decipere voluisse, utpote quia ultra ea, quæ sic confessi fuerint inveniretur eos in hæreseos crimine antea notabiliter deliquisse; aut, quod absit, in ipso crimine imposterum delinquerent, vel Fidem Catholicam impugnarent; seu Inquisitionis contra hæreticos officium impedirent, seu pœnitentiam, sive pœnas eis propter hoc impositas, vel imponendas malitiosè, seu culpabiliter non servarent; vel aliquis de liberis, seu posteritate ipsorum in hæreseos crimine deliquerit hactenus, vel delinqueret in futurum; aut impugnaret Fidem Catholicam; seu dictum officium impediret; tàm Nos, quàm tu prædictos tales, ipsorum liberos, & posteritatem ex culpis suis præteritis, quas non confitebuntur, si invenirentur, vel futuris. Illum verò, vel illos de liberis, seu posteritate suâ ex eo quòd appareret commississe hactenus, vel committerent in futurum quoad se, & suam posteritatem absolutè & liberè, prout Nobis placuerit, vel tibi juxtà formam in talibus traditam expedire videbitur, punire possimus, & etiam ex culpis prædictis, pro quibus jam puniti fuerunt, ac si cum ipsis non fuisset actum, misericorditer super illis ad aliarum pœnarum impositionem procedere liberè valeamus; prout videbitur procedendum; etiam si culpæ ipsorum præteritæ, per quarum occultationem decepissent Ecclesiam, vel futuræ; nec non & illius, vel illorum de dictis liberis, & posteritate culpæ præteritæ, vel futuræ ex sui qualitate ad tantam pœnarum acerbitatem per se sufficere minimè viderentur. Non obstantibus processibus circa eos habitis, & habendis, & declaratione, expressione, ac pœnarum relaxatione; & aliis supradictis. Per præmissa autem, vel aliquod præmissorum nullam Inquisitori, vel Inquisitoribus hæreticæ pravitatis a Sede Apostolicâ in illis partibus deputatis, vel imposterum deputandis, seu quibuscumque aliis, quibus hoc de jure competeret, adimimus potestatem; quin potius illam reservamus expressè contra infectos labe hujusmodi juxtà formam in talibus traditam procedendi; salvis tamen iis, quæ superiùs exprimuntur, quæ in suâ volumus semper stabilitate persistere; nec gratiæ concessæ per Nos gratioso effectu privari; & fiant ad perpetuam memoriam super præmissis omnibus publica Instrumenta. Si verò aliqui in hujusmodi fœdâ voluerint inimici hominis suggestione fece putrescere; & suum reatum, ut præmittitur, infra præmissum terminum contempserint confiteri; tu ex tunc cessante omnino spe remissionis, & gratiæ, contra eos procedas juxtà formam contra respersos hujusmodi crimine tibi Apostolicâ Sede concessam, ut quos perfusio salutaris non mollit ad gratiam consequendam ordinata, in eos rigoris justitiæ justa severitas vel compescat a scelere, vel justis aculeis feriat obstinatos. Rescripturus Nobis clarè ac distinctè per tuas litteras harum seriem continentes, quidquid in præmissis duxeris faciendum.

    Datum Romæ apud Sanctum Petrum viii. Idus Maji, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXIV., pp.390-392

  •  
    (a) Fr. Sinibaldo: Ad quem extat etiam hujus Pontificis epist. 46. Cum sicut nosti &c. anno superiore die 23. Julii data, ibique relata.
  •  
    (b) In Provincia Romana: Ad quam Viterbiensis Civitas attinebat, & attinet.
  •  
    (c) Civitatem Viterbien.: Cujus tamen Cives tamquam Fidei zelatores laudaverat Alexander IV. epist. 559. Ex insinuatione &c. anno 1260. idibus Maji data, & in 2. hujus Operis tomo vulgata p. 396.
  •  
    (d) Gerebamus: Jussu Urbani IV. anno 1262., ex ep. 43. ejusdem Pontificis Cupientes ut negotium &c. in dicto 2. tomo hujus Operis pag. 452. relata.
  •  
    (e) Constitutam: Utpote caput Patrimonii S. Petri in Tuscia.
  •  
    (f) Familiaris conversatio: Electus enim Pontifex fuit Viterbii, & pluribus mensibus ibi moram duxit, ut videre est, & cunctis clarè patet ex ejus epistolis supra relatis.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154106 (bullarium-franciscanum-2193), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154106 (mise à jour : 26/01/2021).