Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Confirmat Ordinem S. Claræ Assisii, non obstante Constitutione Concilii Lugdunen. (Ex Regesto Vatic. epist. 88. apud Waddingum ad hunc ann. in Reges. Pontif. n. 8., & ex Autographo sub plumbo in Assisiat. Archivo Monasterii S. Claræ.)
-
Anno 1278. die 21. Maji.
-
1278
-
NICOLAUS &c.
Dilectis in Christo Filiabus Abbatissæ, & Conventui Monialium Pauperum inclusaruma Monasterii Sanctæ Claræ Assisinaten., Sal., & Apostol. Bened.
Mundi spernentes illecebras, & sæculi blandimenta noxia fugientes Divinis obsequiis vos sub paupertatis arctitudine salubri consilio dedicastis; partem optimam eligentes, quæ a vobis, Deo auxiliante, persistentibus in assumpto proposito minimè auferetur: ex quo provenit, ut circa vestrum, & vestri statum Monasterii conservandum benigniùs cogitemus, petitionibus vestris, prout secundum Deum possumus, favorabiliter annuendo. Sanè Nobis exposuit vestræ devotionis humilitas, quòd cum Constitutio Concilii Lugdunensisb, per quam cunctæ Religiones, & Ordines mendicantes post Generale Conciliumc adinventi, qui nullam confirmationem Sedis meruerunt Apostolicæ, revocantur; confirmatos per Sedem eamdem, post idem tamen Generale Concilium institutos, quibus ad substentationem congruam redditus, & possessiones habere professio, sive Regula, sive Constitutiones quælibet interdicunt; sed per quæstum publicum incerta mendicitas tribuere victum solet, succidere decrevit, certo modo sollicitudo vobis ingeritur, ne cum nullas habeatis possessiones, aut redditusd, sed per quæstum hujusmodi victus vobis provenire noscatur; & ordo, quem profitemini, quamquam per dictam Sedem confirmatuse, post prætactum tamen generale Concilium fuerit institutusf; circa statum vestrum, & ipsius Monasterii vobis per Constitutionem eamdemg aliquod præjudicium sit paratum. Quare Nobis humiliter supplicastis, ut providere super hoc de benignitate Apostolicâ mandaremus. Nos itaque sollicitè attendentes animarum profectus, qui jugiter ex vestrâ Religione provenit, quæ a vobis dicitur laudabiliter observari; ac per hoc dignè vos intendentes in hac parte prosequi favore gratiæ specialis, vestris supplicationibus annuentes præsentium auctoritate decernimus, quòd nullum vobis, & eidem Monasterio per Constitutionem ipsam præjudicium generetur; sed vos, & Monasterium ipsum per omnia in statu, & firmitate, in quibus eratis ante Constitutionem eamdem, absque immunitate, ac præjudicio aliquibus maneatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ Constitutionis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum xii. Kalendas Junii, Pontificatus Nostri Anno Primoh.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXX., pp.308-309
-
(a) Pauperum inclusarum: Vere pauperes nihil possidentes, & vere inclusæ nunquam exeuntes.
-
(b) Constitutio Concilii Lugdunen.: ii. anno 1274. celebrati sub B. Gregorio X. incipiens: Religionum diversitatem &c. ex cap. 23. dicti Concilii.
-
(c) Generale Concilium: Lateranense IV. anno 1215. coactum.
-
(d) Et redditus: Etsi complura Monasteria Ordinis S. Claræ possessiones & redditus haberent, aliqua ab initio, aliqua cursu temporis; Assisiates tamen adhuc anno 1459. nihil possidebant; sed ex eleemosynis, & suis manifacturis vitam trahebant ex Bulla Pii II. eo anno die ultima Maji data incip. Ex injuncto Nobis &c. quæ suo loco publicabitur.
-
(e) Confirmatus: Fere sub initium ab Innocentio III. primum, deinde a subsequentibus Pontificibus, testante ipsamet S. Clara in suo Testamento prope mortem condito.
-
(f) Institutus: Loquetur forsan de institutione per confirmationem Summi Pontificis; ceteroquin constat a S. P. Francisco institutum fuisse anno 1212. in vere, quod est triennio ante Concilium Generale.
-
(g) Per Constitutionem eamdem: Nempe Concilii Lugdunen. ii.
-
(h) Idem diverso tamen exemplo decrevit Nicolaus IV. anno 1278. die 11. Septembr. diplomate Constitutio fel. record. &c.