« bullarium-franciscanum-2108 »


Général

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    Ut Episcopum & Clerum Ferentin. moneat, & inducat ad desistendum a molestiis Fratribus O. M. inferendis, & ad damna resarcienda; alioquin eos citet ad comparendum, causamque coram se dicendam. (Extat apud Theulum in Appar. Minor. Prov. Rom. lib. 5. cap. 2. p. 155. & seqq., ac apud Casimirum Rom. in Mem. Hist. Prov. Rom. cap. 11.)

  •  
    Anno 1278. die 15. Maji.

  •  
    1278


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilecto Filio … Campaniæ, Maritimæque Rectoria Sal., & Apostol. Bened.

    Significarunt Nobis dilecti Filii … Guardianus, & Fratres Ordinis Minorum de Ferentinob, quòd ipsi a Loco, quem extra Civitatem Ferentinat. olim habebant, pro eo quòd ad commodum ipsorum habitationi non erat; sicut eam fel. record. Alexander Papa c prædecessor Noster vidit in minori officio constitutusd; ad alium, quem intra Civitatem ipsam sibi congruum obtinent, cupientibus se transferre, dictus Prædecessor bonæ memoriæ … Episcopo Ferentinatie per Apostolicas dedit litterasf in virtute obedientiæ in præceptis, ut eisdem Guardiano, & Fratribus super hoc assisteret consilio, & favore quoscumque sibi subditos ab indebitâ super hoc eorum molestatione compescens. Postmodum autem cum dicti Guardianus, & Fratres se ad eumdem locum, quem in Civitate præfatâ obtinent, dicto Episcopog, ac etiam Clero Ferentinate scientibus, & non contradicentibus, transferentes incepissent construere quamdam Domum; iidem Episcopus, & Clerus novum opus eisdem Guardiano, & Fratribus pro suæ voluntatis libito nuntiarunth, propter quod ipsi ab incæpto opere desistentes ad Petrum de Saxo Comitum Verulan.i, tunc Vicarium bonæ memoriæ Jordanij Sanctorum Cosmæ, & Damiani Cardinalis Campaniæ, Maritimæque Rectorisk super iis habuere recursum. Porrò idem Vicarius ad locum ipsum accedens personaliter, & diligenter attendens, quòd ex hujusmodi opere prædictis Episcopo, & Clero nullum generabatur præjudicium; concessit eisdem Guardiano, & Fratribus in opere incepto licentiam procedendi. Cumque ipsi ad construendam Domum eamdem ad opus eorum intenderent; Judex Potestatis Civitatis prædictæ, & quidam Cives Ferentinat. rogaverunt Guardianum, & Fratres eosdem, ut constructionem Domus ejusdem suspendere curarent: Et licèt ipsi super hoc illorum precibus annuissent; nonnulli tamen de Clero prædicto in Vigilia Ascensionis Dominicæ ad dictum locum, quem iidem Guardianus, & Fratres in Civitate ipsâ obtinent, manu armatâ noctis tempore accedentes non solùm Domum ipsam, sed etiam alias Domos diù antea constructas ibidem Diabolico spiritu concitati penitus destruere, ac vites & arbores sitas ibidem incidere præsumpserunt; nec non in quosdam ex prædictis Fratribus injectis manibus, Dei timore postposito, temerè violentiùs damna gravia, & injurias Guardiano, & Fratribus irrogarunt eisdem. Propter quod piæ memoriæ Urbanus Papa l prædecessor Noster dilecto Filio Rolando de Ferentino Cappellano Nostro suis dedit litterism in præceptis, ut vocatis, qui vocandi essent, inquireret super præmissis de plano, & sine judicii strepitu diligentiùs veritatem; & quòd inveniret in authenticam scripturam fideliter redigi faciens illud prædicto prædecessori Urbano quàm citiùs destinare curaret; ut dictus prædecessor Urbanus inde sufficienter instructus procederet super eisdem, prout procedendum videret. Cæterum eodem prædecessore Urbano viam universæ Carnis ingresson; ac eodem Cappellano inquisitionem, quam super hoc fecerat, ad Sedem Apostolicam remitteret, felicis memoriæ Clemens Papa o prædecessor Noster Dilecto Filio Jordanop Sanctæ Mariæ in Cosmedin Diacono Cardinali duxit negotium hujusmodi committendum. Idem verò Cardinalis, cui tàm per inquisitionem prædictam, quàm per confessionem prædicti Episcopi plenè constitit de præmissis; de speciali mandato dicti prædecessoris Nostri Clementis sibi facto oraculo vivæ vocis Episcopo mandavit eidem, ut prædictas Domos refici faceret; & attentata in pristinum statum reducens non impediret, nec impedire permitteret, quominus prædicti Guardianus, & Fratres Domos prædictas inhabitarent; prout ante destructionem consueverant earumdem: & licèt ad revocationem Ferentinat. Populi nominati Guardianus, & Fratres ad locum rediissent eumdem; dictus tamen Episcopus nec ad plenum Domus ipsas fecit refici; nec attentata hujusmodi revocavit. Verùm cum postmodum prædicti Guardianus, & Fratres locum ipsum claudi; & quamdam Domum ibidem construere fecissent; dicti Episcopus, & Clerus novum opus nuntiareq curarunt; sed super hoc jus suum prosequi neglexerunt; quare iidem Guardianus & Fratres, ipsos ultra tempus a jure statutum, videlicet per sex Menses, & ampliùs expectarunt; sicque demum ipsis Guardiano, & Fratribus ad constructionem ipsius Domus de mandato prædicti Jordanir Cardinalis procedentibus, dicti Episcopus, & Clerus malitiam, quam contra prædictos Guardianum, & Fratres conceperunt, producentes in actum; ac injurias injuriis cumulantes clausuram hujusmodi dicti Loci, & quidquid dicti Guardianus, & Fratres post denunciationem hujusmodi prædicti operis construi fecerant, temeritate propriâ destruxerunt: Quidam autem Clerici ad locum ipsum de mandato nominati Episcopi accedentes, ac Oratorium ascendentes illud discooperire, ac quamdam Campanam appensam ibidem ad convocandum Fratres exinde asportare nequiter præsumpserunt in prædictorum Guardiani, & Fratrum non modicum præjudicium, & gravamen. Unde ipsis Guardiano, & Fratribus propter hoc ad ipsius prædecessoris Clementis providentiam recurrentibus, prædictus prædecessor Clemens prædicto Jordanos Cardinali viva voce mandavit, ut partibus convocatis hujusmodi audiret negotium; & fine debito terminaret. Postmodum autem prædictis Guardiano, & Fratribus litigiorum anfractus vitare cupientibus, pacis, & concordiæ semitam, prout humilis eorum Religio exigit; & salutationis alloquium, quod Fratres prædicti Ordinis ex ipsius institutione frequentant; salubriter amplexari; dictus prædecessor Clemens id habens gratum pariter, & acceptum præfato Jordanot Cardinali suis dedit litterisu in mandatis, ut prædictos Episcopum, & Clerum moneret efficaciter, & indiceret, quòd ab eorumdem Guardiani, & Fratrum molestationibus, & injuriis penitus conquiescerent, & de illatis eis injuriis satisfactionem plenariam impendentes ipsos in eodem loco morari pacificè, ac Ecclesiam, domos, & officinas eis necessarias construere liberè paterentur; manifestè prædicens eisdem, quod nisi ejusdem Jordaniv Cardinalis monitionibus, & indictionibus acquiescerent in hac parte; dictus prædecessor Clemens contra ipsos taliter, prout expediens foret, procederet; quòd non solùmw, sed alii, ad quos debitam illorum animadversionem pervenire contingeret, similia committere cernerenturx. Et licèt prædictus Jordanusy Cardinalis Episcopum, & Clerum præfatos juxta mandatum Apostolicum super præmissis monuerit; & eos ad complendum prædicta induxerit diligenter; ipsi tamen monitis, & inductionibus hujusmodi acquiescere non curarunt. Quare fel. record. Johannes Papa XXI. z prædecessor Noster Venerabili Fratri Nostro Episcopo Terracinen.aa suis dedit litterisab, ut Venerabilem Fratrem Nostrum Episcopum, & Clerum Ferentinates prædictos monere, & inducere procuraret; quòd a prædictorum Guardiani, & Fratrum molestiis, & injuriis omnino desisterent; & de illatis eis injuriis satisfactionem plenam, & debitam impendentes, ipsos in eodem loco morari pacificè, ac Ecclesiam, domos, & officinas construere pro suâ, & Apostolicæ Sedis reverentiâ liberè paterentur. Sed ipsi eisdem Episcopi Terracinen. monitionibus, & inductionibus avertentes auditum non solùm prædicta facere non curarunt; quin immò injurias injuriis cumulantes memoratis Guardiano, & Fratribus, quos præfatus Populus iteratò ad præfatam Civitatem evocaverat, inhibere temerè præsumpserunt, ne in opere prædicto sic incepto procederent, in Magistros, & Operarios ipsius operis, ac omnes alios, qui dictis Guardiano, & Fratribus ad hoc darent consilium, auxilium, vel favorem excommunicationis sententiam promulgantes, ac facientes ipsos excommunicatos publicè annunciari; Quare supradicti Guardianus & Fratres Nobis humiliter supplicarunt, ut providere ipsis super his paternâ sollicitudine curaremus. Quia verò hujusmodi gravamina dictorum Guardiani, & Fratrum non sunt amplius æquanimiter toleranda; Discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus prælibatum Episcopum Ferentinat.ac, & Clerum ex parte Nostrâ moneas efficaciter, & inducas, ut a præmissis molestationibus, & injuriis eorumdem Guardiani, & Fratrum penitus desistere; ac ipsis de illatis eis damnis, & injuriis satisfactionem plenariam infra quindecim dies post monitionem tuam impendere, ac sententias hujusmodi revocare procurent. Provisurus nihilominus, quòd per Instrumenta, & cautiones alias vallatas pœnarum adjectionibus, sive alia remedia, de quibus videris expedire, taliter se obligent; quòd saltem hac vice finis hujusmodi controversiis imponatur; aut inter partes, si de ipsarum consensu processerit, sic amicabiliter ordines; quòd sopitis prædictis controversiis concordia inter partes firma proveniat memoratas. Quòd si Episcopus, & Clerus præfati infra mensem prædictos quindecim dies immediatè sequentem hujusmodi ordinationi tuæ acquiescere, vel monitionibus parere non curaverint; tu eos ex tunc ex parte Nostrâ peremptoriè citare procures; ut infra decem dies post citationem tuam idem Episcopus, & sex de dicto Clero, quos magis in hoc culpabiles esse inveneris, personaliter; alii verò per se, vel per Procuratorem, seu Procuratores idoneos cum omnibus actis, juribus, & instrumentis suis hujusmodi negotium contingentibus compareant coram Nobis recepturi pro meritis, ac facturi super iis, quòd ordo dictaverit rationis; sive parituri ordinationi, quàm super præmissis duxerimus faciendam. Diem autem citationis, & formam, & quidquid super præmissis duxeris faciendum, Nobis per tuas litteras harum seriem continentes fideliter intimare procures.

    Datum, ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXIX., pp.306-308

  •  
    (a) Rectori: Anno 1274. Guido Codeporcus factus est Rector Campaniæ, & Maritimæ ex Contatore Hist. Tarracinen. lib. 1. cap. 8. p. 76. & 77.
  •  
    (b) Ord. Min. de Ferentino: Vulgo etiam Florentino urbe Campaniæ Romanæ in colle sub utroque Rom. Pontificis dominio 5. mill. p. ab Anagnia in ortum, & 6. a Frusinone, cujus Fratrum Minorum locus quartus est Custodiæ Campaniæ in Provincia Romana ex sæpe citato veteri Provinciali Ordinis.
  •  
    (c) Alexander Papa: IV. hujus nominis.
  •  
    (d) Constitutus: Ideoque ante ann. 1255. extabat locus Fratrum nostrorum Ferentini extra Civitatem.
  •  
    (e) Episcopo Ferentinati: Jacobo Veliternati ex Ordine Minorum circa ann. 1253. promoto ex Theulo in Appar. Minor. Provinciæ Rom. lib. 6. cap. 1. qui rexit annos circiter septem, cum in hac epist. dicatur bonæ memoriæ sub Alexandro IV.
  •  
    (f) Dedit litteras: Quæ non apparent.
  •  
    (g) Episcopo: Altero Jacobo, qui anno 1276. una cum Episcopo Taurinen. a Joanne XXI. legatus est Constantinopolim ad Græcos, ut ea, quæ in Lugdunen. Concilio professi fuerant se amplecti, confirmarent ex Annal. Eccles., quemque Ughellus to. 1. Ital. Sac. asserit usque ad ann. 1297., quo obiit, rexisse.
  •  
    (h) Nunciarunt: Pro accusarunt, litemque intentarunt.
  •  
    (i) Verulan.: Quæ civitas parum a Ferentino distat.
  •  
    (j) Jordani: Pirunti Tarracinensis patria ab Urbano IV. creatus Card. obiit anno 1269. Sede Rom. vacante ex Scriptoribus de S. R. E. Cardinalibus, eumque nonnulli de Comitibus, alii de Ursinis perperam dixerunt: legi poterit Contator Hist. Tarracin. lib. 2. cap. 10. Extat ejus mentio in Clementis IV. epist. 535. Reges. Vatic. apud Raynaldum ad ann. 1258. n. 34.
  •  
    (k) Rectoris: Quo munere functus est etiam sub Innocentio, & Alexandro IV., cum esset Subdiaconus, & Notarius Apostolicus ex cit. Contatore pag. 68.
  •  
    (l) Urbanus Papa: IV. hujus nominis anno 1261. evectus 29. Augusti.
  •  
    (m) Suis dedit litteris: A nobis desideratis.
  •  
    (n) Ingresso: Anno 1264. die 2. Octobris.
  •  
    (o) Clemens Papa: Et ipse hujus nominis IV. anno 1265. 9. Febr. assumtus.
  •  
    (p) Jordano: Leg. Jacobo, nempe Sabello Romano, qui postea Summus Pontifex factus tulit nomen Honorii IV.
  •  
    (q) Nunciare: Pro denunciare, & accusare coram Judice, diemque dicere.
  •  
    (r) Jordani: Leg. Jacobi, ut supra (e).
  •  
    (s) Jordano: Reponendum Jacobo, ex pluribus enim diplomatibus Rom. Pontificum liquet his temporibus Cardinalem S. Mariæ in Cosmedin fuisse Jacobum, non Jordanem.
  •  
    (t) Jordano: Jacobo, ut supra.
  •  
    (u) Suis dedit litteris: Non extantibus.
  •  
    (v) Jordani: Jacobi ex proxime notatis.
  •  
    (w) Non solum: Deest ipsi, vel præfati.
  •  
    (x) Cernerentur: Leg. vererentur, ita sensus epistolæ requirit.
  •  
    (y) Jordanus: Jacobus ex supradictis; cum enim exaratum esset J., Scriba interpretatus est Jordanum ex superiori Card. Jordano, ut infra in Bulla 43.
  •  
    (z) Johannes PP. XXI.: Qui ab anno 1276. mense Septembr. usque ad mensem Maji an. 1277. sedit.
  •  
    (aa) Episcopo Terracinen.: Fr. Francisco ex Ord. Min. assumto post ann. 1268., cujus prima mentio extat ad ann. 1273. mense Majo apud Contatorem Hist. Terracin. lib. 1. cap. 8. p. 76., & lib. 4. cap. 3. num. 37., apud Waddingum vero ad ann. 1274. n. 35. edit. 2.
  •  
    (ab) Suis dedit litteris: Quæ a nobis desiderantur.
  •  
    (ac) Episcopum Ferentinat.: Vivebat igitur hoc tempore Ferentini Episcopus, atque adeo diversus est ab illo, quem Pontifex superius dixit bonæ memoriæ, defunctum, ut conjicitur, vel in fine Pontificatus Alexandri IV., vel sub initium Pontif. Urbani IV., nam hoc loco Ughellus to. 1. Ital. Sac., aut Catalogus horum Antistitum apud eum mancus, & incompletus apparet.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154021 (bullarium-franciscanum-2108), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154021 (mise à jour : 26/01/2021).