Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Conciliandæ pacis causa inter eum, & Galliæ Regem se Nuncios mittere scribit, hortaturque, illius amplectendæ animum adjiciat. (Ex Reges. Vatic. epist. 4. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 2. nunc 29. & inde in Bullario Ord. Prædicat. tom. 1. n. 2. p. 554., teste etiam Raynaldo n. 56.)
-
Anno 1277. die 2. Decembris.
-
1277
-
NICOLAUS ELECTUS EPISCOPUS &c.
Carissimo in Christo Filioa … Regi Castellæ, & Legionensis Illustri Sal., & Apostolicam Benedictionem.
Quanto ex potestate Apostolorum Principi, ejusque successoribus a Domino tradita humilitati Nostræ ad promovenda commoda regia, dispendiaque vitanda liberior concessa est ex cœlesti permissione facultas; tantò animus Noster ad id, faciente pacis auctore, directus ab olim nunc pleniùs inardescit. Verùm etsi ad omnium corda in pacis unanimitate servandâ nostra suspiret intentio; Principes tamen, aliosque Magnates, & Te præcipuè, ac carissimum in Christo Filium Nostrum Regem Francorumb Illustrem eò magis desideramus esse concordes, quò inter vos maximè, cæterosque participes regiæ dignitatis periculosa discordiac & pluribus est onusta dispendiis, & plures involvit; hujus quippe Nostri ferventis desiderii Nos sic urget instantia; ut nec Nobis nec Fratribus Nostris &c.d Propter quod ad præcisionem ipsius remedia, quæ præsens status Romanæ Curiæ, angustiæque temporis patiuntur, sine moræ dispendio prosequentes dilectum Filium Fratrem Benvenutume de Ordine Minorum virum utique religione, prudentiâ, & fidelitate conspicuum, ac gratâ experientiâ Nobis, & Fratribus ipsis acceptum, ad effectum suasiones, nostraque monita, & consilia in præmissis Magnificentiæ tuæ pleniùs exprimenda, & præparanda inter te, ac memoratum Regem pacis, & solidæ concordiæ fœdera per dilectos Filios Fratres Johannemf Magistrum Prædicatorum, & Hieronymumg Ministrum eorumdem Minorum Fratrum Ordinum ad hoc Apostolicæ Sedis Nuncios reformanda pariter, & firmanda de ipsorum Fratrum concilio ad regalem præsentiam destinamus; Serenitatem regiam monentes &c.h Gratum ex hoc Creatori tuo &c.i Cæterum scire te volumus &c.j Nec mireris. &c.k
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°II., p.281
-
(a) Filio …: Alphonso X.
-
(b) Regem Francorum: Philippum III.
-
(c) Discordia: Aliàs exposita.
-
(d) Fratribus Nostris &c.: Ut in præcedenti epistola usque amaritudine recensentes.
-
(e) Fr. Benvenutum: Eugubinum postea Episcopum, patria Urbevetanum, & antea in Provincia Romana contra hæreticam pravitatem Inquisitorem.
-
(f) Fr. Joannem: Vercellensem.
-
(g) Hieronymum: De quibus in præcedentibus litteris.
-
(h) Monentes &c.: Ut in præcedenti epistola usque processibus acquiescas.
-
(i) Creatori tuo &c.: Ut ibi usque acceptabile oblaturus.
-
(j) Volumus &c.: Ibidem usque Nuncium destinamus, nempe Fr. Joannem Viterbien. O. P.
-
(k) Mireris &c.: Ut in fine 1. Bullæ Gregorii X. Diræ persecutionis &c. ut supra fol. 173.