Général
-
Clément IV (1265-1268)
-
Triventin. Episcopum O.M. expulsum, bonisque omnibus spoliatum, alio intruso, mandat restitui, omnia bona ei reddi, & intrusum promotoribus plexis expelli. (Ex Reges. Vatic. epist. 62. tom. 3. anni 2.)
-
Anno 1266. die 20. Maji.
-
1266
-
CLEMENS &c.
Venerabili Fratri nostroa ‥ Episcopo Albanen. Sedis Apostolicæ Legato Sal., & Apost. Bened.
Venerabilis Frater noster Lucas Treventin. Episcopusb professor Ordinis Fratrum Minorumc in nostra proposuit præsentia constitutus, quod licet ipse coronationi, vel potius maledictioni olim Manfredid quondam Principis Tarentin. minimè interfuerite; ejusque pedi non dederit osculum; nec suum apposuerit litteris confectis super hujusmodi coronatione sigillum; neque sibi fidelitatis præstiterit juramentumf; ad præsentiam tamen tuam pro reverentia, quam gerit ad Sedem Apostolicam, devotè se contulit; & a te absolutionem ab excommunicatione, siquam propter favorem in genere cum aliis de Regno Siciliæ Manfredo impensum eidem incurrit; nec non ab irregularitate, siquam interim celebrando Divina, vel immiscendo se ipsis fortè contraxit; absolutionis, & dispensationis beneficium meruit obtinere; commissa sibi absolutione suorum per tuas litterasg subditorum. Verum dum apud te propter hoc dictus Episcopus moraretur: Oderisius de Celanoh Camerarius nobilis Viri Comitis Celanen., in cujus existit Comitatu Ecclesia Treventin., propria temeritate Capitulo Ecclesiæ memoratæ præcepit, ut sibi, & eidem Ecclesiæ, quam dictus Camerarius cum nonnullis aliis æmulis Episcopi prædicti vacare falsò confixit, per electionem consulerent de Pastore; sicque Canonici ejusdem Ecclesiæ deferentes homini contra Deum ad mandatum præfati Camerarii Pacem Fratremi Ordinis supradicti in suum Pastorem execrabiliter eligere præsumentes, tandem Episcopum ipsum à facie tua cum benedictionis tuæ gratia redeuntem admittere in suum Episcopum damnabiliter denegarunt; præfato Camerario eum faciente spoliari nihilominus omnibus bonis suis; & quod est gravius, procuratores, qui nomine ipsius Comitis proventus Episcopales ibidem colligerent, ordinavit in Apostolicæ Sedis obrobrium, & libertatis Ecclesiasticæ non modicum detrimentum. Quare sæpedictus Episcopus mœstus, & flebilis ad nostram recurrere providentiam est coactus, suppliciter a nobis postulans, ut providere super hoc sibi paterna diligentia curaremus. Cum itaque nostri debitum deposcat officii, ut libertatem Ecclesiasticam non permittamus ab aliquibus conculcari; mandamus, quatenus inquisita super præmissis de plano sine strepitu, & figura judicii per te, vel per alium veritate; si rem inveneris ita esse, hujusmodi electione penitus irritâ nuntiatâ; & memorato Pace, seu quolibet alio intruso in præfatâ Ecclesiâ per ipsius Camerarii, vel alterius potentiæ sæcularis abusum exinde prorsus amoto, & carceri mancipato; nec non hujusmodi Procuratoribus ab Ecclesiâ ipsâ ejectis: facias dicto Episcopo a prædictis Canonicis, suisque subditis obedientiam & reverentiam debitam exhiberi; nec non satisfieri plenariè de proventibus Episcopalibus medio tempore indè perceptis; ac etiam integrè bona præmissa restitui, quibus dictus Episcopus se asserit fuisse taliter spoliatumj. Canonicos autem prædictos, qui hujusmodi electionem nefariam præsumpserunt taliter celebrare, ab officio & beneficio ad tempus suspendere, prout expedire videris, non omittas; acturus tandem cum eis misericorditer, prout contrictionis eorum merita postulabunt. Contradictores autem, siqui fuerint, vel Rebelles per excommunicationis in personas, & terras eorum interdicti sententias appellatione remotâ compescas.
Datum Viterbii xiii. Kalendas Junii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXXVIII., p.80
-
(a) Fratri nostro: Rodulpho Gallo in Annal. Eccles., & aliàs satis noto ob varias S. A. Legationes; ac in primis ob istam in Regno utriusque Siciliæ.
-
(b) Treventin. Episcopus: Olim in Samnio, nunc in Comitatu Molisii, finibusque Aprutii sub Archiepiscopo alias Beneventano, modo autem uni Rom. Pontifici subjectus.
-
(c) Ordinis FF. Minorum: Non autem Ordinis Prædicat., ut nonnulli illius Ordinis comminiscuntur.
-
(d) Olim Manfredi: Hoc anno mense Februario exeunte in acie victi, atque necati.
-
(e) Interfuerit: Anno 1258., quo die 11. Augusti Panormi Manfredrus coronatus fuit Rex Siciliæ, igitur ante hoc tempus Fr. Lucas ad Triventinam Ecclesiam evectus fuerat.
-
(f) Juramentum: Ritus, & mos in Regum coronatione ab Episcopis subditis adhiberi solitus.
-
(g) Tuas litteras: Quæ frustra inquiruntur.
-
(h) De Celano: Oppido Aprutii ulterioris prope lacum Fucinum, qui modo ab eo lacus Celani dicitur.
-
(i) Pacem fratrem: Nostris Annal. una cum prædicto Fr. Luca ignotum, Ughellus, qui tom. 1. Ital. Sac. citat hanc ex Reges. Vatic. epistolam 62., præsefert se eam non inspexisse; nam neque hujus Pacis intrusi mentionem facit; neque Lucæ regul. Institutum agnovit; sed ante eum ponit quemdam Odorium, quem ait anno 1265. interfuisse consecrationi Ecclesiæ S. Mariæ Vallis viridis; suspicaturque intrusum a Manfredo; & sanè non alius videtur, nisi Oderisius Camerarius Com. Celani, qui alium intrudi curavit anno superiori; quando forsan, renuente Fr. Pace falsam dignitatem accipere, non se intruserit uti administrator.
-
(j) Spoliatum: Narrat Ughellus tom. 1. Ital. Sac. in Triventin. Episc., Fr. Lucæ ab Ecclesia sua exulanti anno 1266. Pontificem commisisse curam & ministrationem Ecclesiæ Albanensis, absente Card. Rodulpho Episcopo supra memorato in Legationibus, annoque 1270. defuncto; cujus Ecclesia usque ad ann. 1273. vacavit.