« bullarium-franciscanum-1817 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Sciscitanti respondet de FF. Prædicatorum, & Minorum Ordinibus judicium ferens. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 176. tom. 4., & ex tom. 2. Anecdot. Martene, ac Durand epist. 269., Mariano Florent. cap. 26. Rodulphio lib. 2. fol. 215. Waddingo ad hunc annum num. 3. Annal., & ex eo in tom. 1. Bullarii Ord. Prædicat. pag. 474. Bull. 47.)

  •  
    Anno 1266. die 19. Aprilis.

  •  
    1266


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilecto filio Ermerganoa de Melgoriob Militic Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quæris a Nobis consiliumd, quod apud te rectiùs poteris invenire: si enim tibi Dominus inspiravit relicto seculo vitæ frugem appetere melioris; Dei spiritum, sicut non possumus, sic nec volumus prohibere; præsertim cum filium habeas bene disciplinatum, ut credimus, qui tuæ sciet domui providere. Quod si proposito non mutato sciscitaris ulteriùs, quem tibi ex Fratrum Prædicatorum, & Minorum Ordinibus præeligendum credimus; id præcipuè conscientiæ tuæ relinquimus. Magis tu scire potese, utriusque Ordinis observantias, quæ non sunt pares in omnibus, sed in diversis articulis excedentes suntf, & excessæ: alterig quidem istorum Ordinum lectus est durior; nuditas gravior; & ut nonnulli judicant, paupertas profundior: & alterih cibus parcior, longiora jejunia, & ut quamplures affirmanti, severiorj disciplina. Neutrum ergo neutri præferimus, sed in unâ, & illâk arctissimâ paupertate fundatos ad unum tendere credimus salutem scilicet animarum: & ideo sive hunc, sive illum elegeris, arctam viaml aggredieris; & per portam intrabis angustam ad terram mellifluam; & præ ceteris spatiosam. Unde apud te hoc pondera, hoc diligenter adverte, quis magis animo tuo placeat; quem tem speres melius portaturum: & sic uni conversatione adhæreas, ut amore ab altero non recedas: Frater enim Prædicator est reprobusn, qui Minores non diligit; & execrabilis Frater Minor, qui vel odit Prædicatorum Ordinem, vel contemnit.

    Datum Perusii xiii. Kalendas Maij, Pontificatus Nostri Anno Secundoo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXXVII., p.79

  •  
    (a) Ermengano: Ermengaudo legitur apud citat. Martene &c., Rodulphus & Waddingus habent Pontificem scripsisse N. Militi; sed Fr. Diagus lib. 1. Hist. Prov. Aragon. cap. 17. ad Armenzandum epistolam datam esse testatur: porro Ermengaudo de Melgorio Militi etiam superiore anno die Kalen. Novembris litteras Pontifex dederat, nimirum epist. 178. apud laudatum Martene &c. col. 239., ei statum viduitatis suadens.
  •  
    (b) De Melgorio: In Occitantia Comitatus titulo insigni tunc Magalonensis, nunc vero Montis Pessulani Diœcesis, super cujus dominio lis erat hoc anno inter Regem Franciæ, & Episcopum Mogalonensem, ut habet Raynaldus ad eumdem annum n. 37.
  •  
    (c) Militi: Viro nobili, Equestrisque Ordinis, ut alias scriptum est.
  •  
    (d) Consilium: De statu Religioso amplectendo.
  •  
    (e) Potes: poteris legit Rodulphus, & ex eo Waddingus.
  •  
    (f) Excedentes sunt: Mendosè in Bullario Ord. Prædic. extat excedentibus.
  •  
    (g) Alteri: Alterius habet cit. Rodulphius, & Waddingus; utrumque stare potest.
  •  
    (h) Alteri: Alterius itidem apud eosdem Scriptores.
  •  
    (i) Affirmant: autumant legunt præfati Autotes; al. asserunt.
  •  
    (j) Severior: Ita & apud Martene &c. legimus; at Rodulphius, & Waddingus scripserunt sanctior ex pravo scriptionis intellectu.
  •  
    (k) Illa: Deest hæc vox apud alios supra relatos: arctissimâ al. altissimâ.
  •  
    (l) Viam: Al. vitam.
  •  
    (m) Quem te: quemque legimus apud alios supracitatos.
  •  
    (n) Prædicator est reprobus. Cum Vatic. Codice convenit & ille Marteni, Durandique; sed Rodulphius a Waddingo exscriptus habet: Prædicator, qui Minores non diligit, est execrabilis; Frater Minor, qui vel odit Prædicatorum Ordinem, vel contemnit, est execrabilis, & damnandus.
  •  
    (o) Omnium primus, quod sciam, hanc epistolam memoravit S. Antoninus Chron. par. 3. tit. 20. cap. 1. non integram afferendo, sed ejus sensum recitando.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153730 (bullarium-franciscanum-1817), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153730 (mise à jour : 26/01/2021).