Général
-
Clément IV (1265-1268)
-
Indulgentia unius anni, & 40. dier. conceditur quotannis visitantibus devotionis causa Ecclesiam Assisiaten. S. Francisci in die Festi ejusdem Sancti, & per ejus octavam. (Ex Archivo nostri sac. Conventus S. Francisci ejusdem Civitatis apud Auctorem Collis Paradisi lib. 2. pag. 29.)
-
Anno 1265. die 11. Octobris.
-
1265
-
CLEMENS &c.
Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum ad promerenda sempiterna gaudia Sanctorum suffragia sint Nobis plurimum opportuna; loca Sanctorum omnium pia sunt devotione Fidelium veneranda; ut dum Dei honoramus amicos, ipsi Nos amabiles Deo reddant; & illorum Nobis quodammodo vendicantes patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur, ut Ecclesia Sancti Francisci de Assisioa, in qua Sanctissimum Corpus ejus venerabiliter requiescit, congruis honoribus frequentetur; omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui Ecclesiam ipsam in ejusdem Sancti Festo, & usque ad octo dies sequentes devotè, ac venerabiliter visitaverint annuatim, de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi unum annum, & quadraginta diesb de injuncta eis pœnitentia misericorditer relaxamus.
Datum Perusii v. Idus Octobris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XLVI., pp.43-45
-
(a) Ecclesia S. Francisci de Assisio: De qua primum Gregorius IX. anno 1228. per litteras Recolentes &c. dieb. 29. Aprilis, & 22. Octobris; & Is, qui Ecclesiam &c. anno 1230.
-
(b) Unum annum, et xl. dies: Eamdem Indulgentiam concesserat & Innocentius IV. anno 1252. Idibus Februarii litteris Licet is &c.