Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Timotheum Zagabrien. Episcopum, & Fr. Gualterum O. M. ejus Procuratorem a se constitutos enixe commendat. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 91. tom. 3.)
-
Anno 1264. die 18. Januarii.
-
1264
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis ‥ Præposito, & Capitulo Zagabrien.a Sal., & Apost. Ben.
Gratiæ Divinæ præmium, & præconium humanæ laudis acquiritur, si reverendis patribus a devotis filiis plenitudo impendatur honoris. Sane Zagabrien. Ecclesia Pastoris solatio destituta, Nos Venerabilem Fratrem nostrum Timotheum Zagabrien. Episcopum, tunc Archidiaconum de Zalab in Ecclesia Vesprimien.c, Subdiaconum, & Capellanum nostrum, virum utique providum, & honestum, ac morum nobilitate præclarum de Fratrum nostrorum consilio, & Apostolicæ plenitudine potestatis præfecimusd ipsi Ecclesiæ in Episcopum, & Pastorem. Et licet prædictus Episcopus, sicut accepimus, quosdam Nuntios, & Procuratores suos ad eamdem Ecclesiam destinarit, qui usque ad adventum ipsius Episcopi Ecclesiæ prædictæ curam gererent diligentem; tamen ipsi non fuerunt admissie. Quia vero idem Episcopus factura nostra existit; in ipso, cui consecrationis munus duximus impendendum, nostram cupimus honorari personam; & in desideriis nostris geritur facere, ipsum Episcopatus Zagabrien. pacifica possessione gaudere. Quocirca Universitatem vestram rogamus, & hortamur attente in virtute obedientiæ per Apostolica vobis scripta districte præcipiendo mandantes, quatenus eumdem Episcopum tamquam Patrem, & Pastorem animarum vestrarum devote suscipientes ei obedientiam, & reverentiam debitam impendatis; ipsius mandatis, & monitis salubribus humiliter intendendo; ac nihilominus dilecto filio Fratri Gualterof Pœnitentiario, & Cappellano nostro, cui idem Episcopus, & Nos etiam usque ad ipsius beneplacitum curam prædictæ Ecclesiæ circa spiritualia, & temporalia duximus committendam; exhibeatis consilium, auxilium, & favorem in iis, super quibus vos duxerit requirendos. Alioquin sententiam, quam idem Episcopus, vel præfatus Pœnitentiarius rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, & faciemus auctore Domino inviolabiliter observari.
Datum apud Urbemveterem xv. Kal. Februarii, Pontificatus Nostri Anno iii.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXI., pp.535-537
-
(a) Zagabrien.: Incolis Zagrab, Agram vero Germanis appellata Civitas in Sclavonia, inferiorique Hungaria cis Danubium in limite Croatiæ sub Archiepiscopo Colocensi.
-
(b) Zala: vulgo Zalavvar, antiquitus vero Sala ad fluvium cognominem in Hungaria Comitatus titulo decorata, parva tamen Civitas 3. mill. p. Germanicis a Canisia distans in ortum, non longe a Stiria Provincia ad occasum, & Dravum fluvium ad meridiem.
-
(c) Vesprimien.: In Hungaria inferiori, ac Zaladiensi Comitatu sub Archiepiscopo Strigoniæ.
-
(d) Præfecimus: Jam anno præcedenti die 25. Septembris erat Electus ex epist. 26. Vatic. Regesti hujus Pontif. to. 4. In nostra proposuisti &c., & 36. Quæ de Sedis &c.
-
(e) Non fuerunt admissi: Causa esse potuit Originalis servitus, seu natalium obscuritas, quam memorat Pontifex epist. Regi Hungariæ, qui ei molestus erat, apud Raynaldum ad ann. 1266. n. 37. scripta.
-
(f) Fr. Gualtero: Ordinis Minorum ex sequenti epist. 122. Inter alias &c.