Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Fr. Henricum O. M. de Curonien. transfert ad Kimen. Ecclesiam, eumque Clero ejusdem Civitatis commendat. (Ex Regesto Vatic. epist. 62. apud Waddingum in Regesto Pontif. num. 4.)
-
Anno 1263. die 13. Februarii.
-
1263
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis Universo Clero Civitatis, & Diœcesis Kimen.a Salutem, & & Apostolicam Benedictionem.
Divinæ Sapientiæ inscrutabilis altitudo, quæ Sacrosanctam Romanam Ecclesiam in hujus Mundi latitudinem stabilivit, ita regimen, & gubernationem ipsius mirabili provisione disposuit, ut ad eam salubriter gubernandam plures assumerentur in partem sollicitudinis; quamvis pro firmamento unitatis Ecclesiæ unus obtineat plenitudinem potestatis. Voluit enim, ut pro ejus patribus filii nascerentur, qui super omnes Principes constituti essent, memores sui nominis, & præcones Evangelicæ veritatis. Propter quod Nos, qui, licet insufficientibus meritis, in sublimi sumus ejusdem Ecclesiæ specula constituti, sic intendimus Divino adjutorio injunctum Nobis ministerium circa proximas Ecclesias gerere, ut in illis etiam, a quibus locorum positione distamus, opportuna debeat Sedis Apostolicæ providentia non deesse. Cum igitur Kimen. Ecclesiæ, quæ diutius Pastore vacaveratb, fuisset ad Nos provisio legitime devoluta; Nos volentes ipsi Ecclesiæ, ne damna gravia ex longa vacatione incurreret, salubriter providere, Venerabilem Fratrem nostrum Henricumc de Ordine Fratrum Minorum quondam Episcopum Curonien.d virum utique providum, & discretum, vita, & honestate decorum, litterarum scientia præditum, & consilii maturitate præclarum a vinculo, quo tenebatur Curonien. Ecclesiæ, primitus absolutum eidem Kimen. Ecclesiæ de Fratrum nostrorum consilio præfecimus in Episcopum, & Pastorem; ei licentia transeundi ad eamdem Kimen. Ecclesiam, ac plena ejus tam in spiritualibus, quam in temporalibus administratione concessis; sperantes firmiter, quod ipsa Ecclesia sub ejus regimine grata in Domino suscipiet incrementa. Quocirca Universitati vestræ per Apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatenus eidem Episcopo tamquam Patri, & Pastori animarum vestrarum plene, ac humiliter intendentes exhibeatis ei obedientiam, ac reverentiam debitam; ejusque salubria monita, & mandata suscipiendo devote, & inviolabiliter observando. Alioquin sententiam, quam idem rite tulerit in rebelles, ratam habebimus; & faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.
Datum apud Urbem veterem Idibus Februarii, Pontificatus Nostri Anno ii. e
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLVIII., p.458
-
(a) Kimen.: Al. Chiemen. Urbis Norici, seu Bavariæ superioris Episcopalis sub Salisburgen. Archiepiscopo anno 1214. ab Eberardo Archiepiscopo constitutæ.
-
(b) Diutius Pastore vacaverat: Ob dissensiones inter Rom. Pontifices cum Friderico II., ejusque Successoribus: hæc enim anno 1246. die 30. Martii commendata fuit administrationi Alberti Archiepiscopi Prussiæ, Livoniæ, & Estoniæ per litteras Cum operosi &c.: sed cum forsan eam obtinere non posset, anno sequenti die 7. Septembris eidem concessa est Ecclesia Lubecensis in Holsatia, inferiorique Saxonia per litteras Exigentibus tuæ devotionis &c., quæ habentur in Bull. Ord. Præd.
-
(c) Henricum: Ex Comitibus e Monteforti, ut alias ostensum est ad annum 1256. die 21. Augusti.
-
(d) Curionen.: In Livonia nunc vulgo Curlandia; ubi tunc ob incursiones Barbarorum, Tartarorum, aliorumq: Infidelium a Christianis ægre habitari poterat.
-
(e) Admonet Waddingus ad hunc annum in Annal. Min. num. 17. Pontificem similes litteras dedisse etiam ad ipsum Episcopum, ut collatam Ecclesiam admitteret; ad universum Populum Civitatis, & Diœcesis Chiemensis; & ad Episcopum Ratisponensem, ut eidem reverentiam exhiberi, & ex fructibus reddituum provideri curaret: & illas ad Ratisponen. Episcopum damus, ceteris vero caremus.