Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Concessionem bonorum Castri Radicophani ab Alexan. IV. infrascripto Monasterio factam revocat, & bona restitui mandat. (Ex Reges. Pontif. in Archivo Vatic. to. 2. p. 19. an. 1.)
-
Anno 1262. die 24. Julii.
-
1262
-
URBANUS &c.
Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monasterii S. Laurentii Urbevetan.a Ordinis S. Damiani Salutem, & Apostolicam Benedict.
Olim fel. record. Alexander Papa b prædecessor noster quædam bona pertinentia ad Castrum Radicophanic, quod juris est Romanæ Ecclesiæ specialed, vobis dicitur concessissee; ex quo ipsi Castro, & Castellano ejusdem Castri circa illius custodiam grave imminere dinoscitur detrimentum. Quia vero non est verisimile, intentionis præfati Prædecessoris aliquatenus extitisse supradictæ jura, & bona Ecclesiæ alienare, vel distrahere in tantum prædicti Castri, & ipsius Ecclesiæ præjudicium voluisse; Nos, qui ex debito Pastoralis officii jura & bona ejusdem Ecclesiæ illæsa servare tenemur; attendentes, quod nominatus prædecessor ad alienationem hujusmodi nonnisi per circumventionis induci astutiam, sicut creditur, potuisset; Universitatem vestram rogamus attentius, & hortamur per Apostolica vobis scripta in virtute obedientiæ, ac sub excommunicationis pœna, quam vos ... Abbatissa, & Priorissa eo ipso incurrere volumus, si mandatum nostrum in hac parte neglexeritis adimplere, districte præcipiendo mandamus, quatenus, concessione hujusmodi nequaquam obstante, supradicta bona, quæ prætextu concessionis præfatæ dicimini detinere, nominato Castellano absque alicujus difficultatis, contradictionis, vel dilationis obstaculo libere dimittatis; nec impediatis eumdem, aut impediri aliquatenus faciatis, quo minus bona ipsa pacifice possideat & quiete, nullam prorsus ei, vel Communitati, seu hominibus Castri Præcenif occasione prædictorum bonorum per vos, vel per alias personas molestiam, vel injuriam inferentes, præceptum nostrum in hac parte taliter impleturæ, quod notari de contemptu aliquo, vel inobedientia redargui non possitis; sed de obedientiæ bono debeatis potius merito commendari. Nos enim concessionem ipsam carere viribus decernentes illam, quatenus de facto processit, penitus revocamus.
Datum apud Montem Flasconem ix. Kal. Augusti Pontificatus Nostri An. I.g
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXIX., p.449
-
(a) Monasterii S. Laurentii Urbevet.: Inter Vineas appellati, pro quo consuli poterit diploma 177. Gregorii IX. Religiosam vitam &c. anno 1235. die 23. Julii editum in primo hujus Operis tomo.
-
(b) Alexander Papa: Hujus nominis IV.
-
(c) Castrum Radicophani: In Monte excelso agri Senensis, ac via, quæ Romam ducit, 7. mill. pas. a confinio ditionis Pontificiæ inter Campiliam, & S. Cassiani Oppida prope fontes fluminis Paleæ, al. Peliæ.
-
(d) Rom. Eccl. speciale: Nunc ab Hetruriæ Duce tenetur annuum canonem eidem Ecclesiæ solvendo.
-
(e) Concessisse: Cujus concessionis diploma non habetur; hinc quæ bona fuerint, ignorantur.
-
(f) Castri Præceni: Diœcesis Soanensis vulgo Proceno non longe ab Urbeveteri, sed propinquius Aquæpendenti, & fluvio Paleæ.
-
(g) Extat & Clementis IV. diploma alterius concessionis incip. Speciali gratia &c. an. 1267. die 9. Decembris editum pro hoc Monasterio.