Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Prædicatoribus verbi Crucis pro subsidio Terræ Sanctæ, & executoribus ejusdem Crucis Indulgentia tribuitur. (Bullarium Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 15. Urbani IV.)
-
Anno 1262. die 5. Junii.
-
1262
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis Universis prædicatoribus verbi Crucis pro Terræ Sanctæ subsidio, ac Executoribus ejusdem Crucisa Sal., & Apost. Bened.
Volentes labores vestros, quos pro Terræ Sanctæ subsidio prompta voluntate subitis, spiritualibus præmiis compensare; vobis universis, & singulis propter hoc laborantibus, illam vestrorum, de quibus fueritis corde contriti, & ore confessi, concedimus veniam peccatorum; illoque volumus privilegio, eaque immunitate gaudere, quæ dictæ Terræ succurrentibus in Generali Conciliob sunt concessa. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; Si quis autem hoc attentare præsumpserit &c.
Datum Viterbii Nonis Junii, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXVI., pp.-448
-
(a) Executoribus eiusdem Crucis: Ut ex Bulla Clamat instanter &c. edita hoc anno die 15. Maji, & paulo superius evulgata.
-
(b) In Generali Concilio: Lateranensi IV. anno 1215. sub Innocentio III. celebrato; non Lugdunensi I. c. 17., ut quidam perperam exponunt; etsi ibi quoque Indulgentia fuerit concessa; verum nomine Generalis Concilii venit solum Lateranense IV., ut jam docuimus tom. 1. hujus Bullarii pag. 256. ex Prospero Fagnano.