Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Præcipit, ut domum Monasterio de Panzo Ord. S. Damiani legatam, & ab ipsis detentam, vel detinere conantibus dimittant. (Ex Apographo Archivi Ordinis Romæ apud SS. xii. Apostolos, & authentico sub plumbo Assisiati in Archivo Monasterii Sanctæ Claræ.)
-
Anno 1262. die 1. Junii.
-
1262
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis ... Potestati, & communi Assisinatibus Sal., & Apost. Ben.
Avestra sollicite vitari debet industria, quod indecens, & injustum esse dignoscitur, & in offensam Dei, ac injuriam personarum ejus adscriptarum laudibus redundare videtis. Sane dilectæ in Christo filiæ ... Abbatissa, & Conventus Monialium inclusarum Monasterii de Panzoa Ordinis Sancti Damiani Assisin. Diœcesis transmissa nobis petitione monstrarunt, quod licet quondam Philippus de Assisio Cappellanus Apostolicæ Sedis quamdam Domum ad se in Civitate vestra ratione suæ personæ spectantem eis in ultima voluntate sua legaverit intuitu pietatis; vos tamen, sicut a quibusdam asseritur, dictis Abbatissæ, & Conventui Domum auferre proponitis memoratam. Cum autem pro parte ipsarum ad Nos propter hoc habitus sit recursus; Universitatem vestram attente rogandam duximus, & monendam per Apostolica vobis scripta mandantes; quatenus considerantes provide, quod de tali ablatione ipsius domus vestræ salutis non modicum deperiret; & quod Nos eidem Abbatissæ, & Conventui non possumus ipsarum deesse, cum simus omnibus in justitia debitores; dictam domum eis non præsumatis auferre; nec super ipsam quidquam moleste inferatis; sed eas potius pro Divina, & nostra reverentia sic habeatis efficaciter commendatas, quod ipsis de hujusmodi nostris precibus & mandatis fructum optatum reportasse gaudentibus Nos vobis exinde speciales gratias referamus.
Datum Viterbii Kalendis Junii, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXV., pp.447-448
-
(a) Monasterii de Panzo: De quo v. epist. 517. Alexandri IV. (f) 367., Waddingus in Apparatu ad Annales Minorum §. 3. num. 3. asserit ex vetusta S. Francisci genealogia Claram filiam Ciccoli ejusdem Sancti pronepotis evasisse S. Angeli in Pantio Abbatissam, quod est circa annum 1300., & ad annum 1318., num. 39. profert litteras Joannis XXII. Monialibus de Pansio de Assisio Ordinis S. Claræ permutationem loci concedentis.