« bullarium-franciscanum-1589 »


Général

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Quæ dicebantur de Raynaldo Sermoneten. Canonico Anagnino facinora, mandat inquiri, sibique per litteras referri. (Ex Vaticano Tabulario in Reges. Pontif. pag. 13. tom. 2. ann. 1.)

  •  
    Anno 1262. die 13. Januarii.

  •  
    1262


  •  

    URBANUS &c.

    Dilecto filio ‥ Guardiano Fratrum Minorum Anagnin.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ad audientiam nostram pervenit, quod Raynaldus de Serminetob Canonicus Anagninus jamdudum cum ‥ puella nata Petri de Acutoc Civis Anagnin. per verba de præsenti, adhibita Testium solemnitate, contraxit; ac matrimonio inter eos per subsecutam carnalem copulam consumato, Beneficia Ecclesiastica postmodum plura recepit animarum curam habentia; quæ detinet in propriæ salutis dispendium, & scandalum plurimorum. Quia vero hæc, si vera sunt, non possumus, nec debemus conniventibus oculis præterire; discretioni tuæ in virtute obedientiæ districte præcipiendo mandamus, quatenus super hoc inquiras plene, & sollicite veritatem; & quod inveneris, nobis studeas per tuas litteras clausas sub sigillo tuo fideliter intimare.

    Datum Viterbii Idibus Januarii, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XIX., pp.435-436

  •  
    (a) Anagnin.: De quo loco verba fecimus ad Alexandri IV. epistolam 122. Paupertati dilectorum filiorum &c.
  •  
    (b) De Sermineto: Al. Sermoneta, quam quidam volunt esse Sulmonem Latii a Plinio memoratum uti dirutum, ex cujus tamen ruinis potuit surrexisse Oppidum, quod nunc in monte, vel montis declivio cernitur inter Velitras, & Setiam; inde 12. milliar. in ortum, hinc 6. in occasum non longe a paludibus Pontinis Ducatus titulo insignitum gentis Cajetanæ in ditione Pontificia, & Campania Romana.
  •  
    (c) De Acuto: Oppido in Colle prope montes Diœcesis Anagninæ, a qua Civitate 5. mill. distat in Boream, subestque dominio temporali Episcopi Anagnini, qui illud emit anno 1198. ex Innocentii III. epistola 74. lib. 1.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153502 (bullarium-franciscanum-1589), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153502 (mise à jour : 26/01/2021).