« bullarium-franciscanum-159 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Hospitale S. Francisci Marpurgense a Beata Elisabetha Lantgravia extructum ad preces Lantgraviorum concedit Magistro, & Fratribus Ordinis Teutonici. (Ex Regesto Vatic. Pontif. epist. 145. an. 8.)

  •  
    Anno 1234. die 1. Julii.

  •  
    1234


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectis filiis … Magistro, & Fratribus Hospitalis Sanctæ Mariæ Teutonicorum Jerosolimitan. a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Sedes Apostolica mater universorum Fidelium, & Magistra nulli facere videtur injuriam, si utens interdum plenitudine potestatis majori caritate ferventes potiori gratia prosequatur. Nos quoque, dum, sicut decet, attendimus, quod piæ mentis intentio favorem nostrum non indignè meretur, quasi necessariò inducimur, ut vota, quæ aspirando Dominus prævenit, consueta benevolentia complectamur. Sanè dilecti filii nobiles viri H. & C.b fratres Langravii Turingiæ amplectentes tamquam devotionis alumni opera pietatis, considerato prudenter quod Domus vestra velut dexteræ Divinæ plantatio generalem Ecclesiam Religionis odore delectat, & fructu reficit caritatis; cujus ibi circa pauperes officiosè officium exercetur, ardenti jamdudum desiderio affectarunt Hospitale Sancti Francisci de Marburchc, quod in proprio solo fundatum de bonorum suorum ubertate dotarunt, remittentes illi liberaliter propter Deum quicquid juris habebant in ipso, & eidem insuper concedentes juspatronatus, quod in Parochiali Ecclesia de Marburch competebat eisdem, vobis ab Apostolica Sede conferri. Unde præfatus C.d a Nobis multa precum instantia postulavit, ut ipsius, & prædicti fratris sui desideriis annuentes hospitale ipsum prædictæ Domui vestræ conferre misericorditer dignaremur. Cum igitur succensi zelo Divino, quo pro Christo animas vestras ponere decrevistis, mereamini abundantiori benedictione Sedis Apostolicæ confoveri; & nobilium eorumdem affectui plenioris favoris exhibitio debeatur; Nos pro firmo tenentes, quod ex eodem Hospitali multa possit Terræ Sanctæ, cujus vos totaliter devovistis obsequio, utilitas provenire; & in eo plenius Hospitalitas, ad quam ex institutione Apostolicæ Sedis tenemini, observari; Hospitale ipsum cum jure patronatus prædictæ Ecclesiæ de Marburch, & aliis juribus, & pertinentiis Hospitalis ejusdem vobis, & Domui vestræ de potestatis plenitudine, ac gratia speciali duximus conferendum; illud pro reverentia beatæ memoriæ Helisabethe Lantgraviæ Turingiæ, cujus corpus requiescit ibidem; ut, sicut est celebre veneratione Fidelium, sic prærogativa gaudeat libertatis; Venerabili Fratri Nostro ‥f‥ Maguntin. Archiepiscopo loci Diœcesanog Episcopali jure in Parrochia memoratæ Ecclesiæ de Marburch in omnibus semper salvo; & a vobis pro eodem Hospitali annuo duarum marcarum argentih sibi, & suis successoribus annis singulis persolvendo; in ceteris esse liberum statuentes; non obstante, quod de præficiendo Magistro ipsi Hospitali quondam noscitur institutumi. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ concessionis, & constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire: Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Reate Kalendis Julii Pontificatus Nostri Anno Octavoj.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXII., p.129

  •  
    (a) S. Mariæ Teutonicorum Jerosolymitan.; Anno 1190. in Palæstina, Terrave Sancta apud Aconem a civibus Bremen. & Lubecen. institutis, ut alibi dictum est; quorum Magister hoc tempore Hermannus erat, ex Raynaldo in Annal. Eccles. ad ann. 1230. n. 3., & seqq. 1236. n. 6. & 1237. n. 4.; at anno 1236. Conradum fratrem Henrici Lantgravii Turingiæ Militum Teutonicorum Magistrum interfuisse translationi corporis S. Elisabethæ scripto prodidit anonymus auctor Hist. de Lantgraviis cap. 47.; vel igitur paulopost diem suum obiit, vel dignitate abiit Conradus; si Henricus anno sequenti erat Magister Teutonicorum Equitum ex epist. Friderici Im. ad Pontificem in tom. I. Monumentorum ab Hahanio collectorum pag. 218. Videtur enim Raynaldus confundere Magistrum Templariorum cum Magistro Teutonicorum Militum: nisi librarii error irrepserit; nam arbor Lantgraviorum apud auctorem Turingiæ sacræ pag. 114. refert, Conradum electum esse Magistrum Ordinis Teutonici anno 1241. & ann. 1253. decessisse: aut auctor Hist. de Lantgraviis locutus est per anticipationem: Anno quidem 1235. die 7. Junii Conradus jam Ordinem Teutonicum ingressus fuerat; cum Pontifex in epist. Reginæ Castellæ eo tempore de laudibus S. Elisabethæ scripta cum dicat fratrem Conradum.
  •  
    (b) Nobiles viri H. et C.: Henricus, & Conradus Ludovici pii Lantgravii S. Elisabethæ mariti fratres.
  •  
    (c) Hospitale S. Francisci de Marburch: De quo dictum est ad epistolam Pontificis anno 1232. die 14. Octobris Magistro Conrado Marpurgensi directam, ut ibi.
  •  
    (d) Præfatus C.: Nempe Conradus Lantgravius, qui paulopost ingressus est Ordinem dictorum Militum Teutonicorum; & postmodum eorundem summus Magister, & Rector ex supradictis.
  •  
    (e) Beatæ memoriæ Elisabeth. Anno 1231. mense Novembri e terris ad Regnum Cœlorum evocatæ, & anno 1235. mense Majo in Sanctarum album relatæ.
  •  
    (f) Fratri nostro: Siffrido anno 1230. promoto ex Gallia Christiana, & Anonymo Erfordiensi.
  •  
    (g) Loci dioecesano: Erat enim Marpurgum in diœcesi Maguntina.
  •  
    (h) Duarum marcarum argenti: Quod est unius libræ argenti, ut plurimum, & ordinarie.
  •  
    (i) Noscitur institutum: Sed quo tempore, non apparet; institutum tamen fuisse, perspicuum est ex sequenti epistola eidem Hospitalis Magistro transmissa, Ministro tamen potius, quam Domino.
  •  
    (j) Has litteras inspexit Waddingus, easque citat ad annum 1232. n. 3., sed non exscripsit.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151619 (bullarium-franciscanum-159), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151619 (mise à jour : 15/12/2020).