Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut Moniales S. Damiani, sive Clarissas suæ Civitatis protegant, nec ab aliquibus molestari permittant. (Ex Autographo ejusdem Monasterii apud Waddingum in Regesto Pontif. num. 71.)
-
Anno 1260. die 13. Januarii.
-
1260
-
ALEXANDER &c.
Quia meritorium est protegere pia loca, & tueri personas in eis Domino famulantes; ad hæc libentius vos hortamur, quod salutem vestram ardentius affectamus. Quare devotionem vestram rogamus, & monemus attente, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus dilectas in Christo filias Abbatissam, & Sorores Monialium inclusarum Monasterii S. Francisci Burdigalen.c Ordinis S. Damiani, habentes pro Divina, & nostra reverentia commendatas, eas non patiamini, quantum in vobis fuerit, ab aliquibus molestari: ita quod Divinam, & Apostolicam possitis tandem gratiam promereri.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXXVI., p.380
-
(a) Majori: Alibi dicitur Prætor, Potestas, Caput Communitatis, Judex Sapientum, Vexillifer &c. juxta diversas Civitatum denominationes.
-
(b) Communi Burdigalen.: Vulgo Bordeaux urbs Archiepiscopalis Aquitaniæ ad fluvium Garumnam notissima cunctis.
-
(c) Monasterii S. Francisci Burdigalen.: Hujus meminit Waddingus in Annal. Minor. ad ann. 1290. num. 35. sub tit. S. Claræ; sed ejus origo & ipsum, & alios latere creditur. Extant tamen litteræ Innocencii IV. Quoniam, ut ait &c., Cum sicut ex parte &c., & Devotionis vestræ &c. pro hoc Monasterio datæ anno 1246. die 7. Januar. 2., & 5. Julii; & supra relatæ.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153409 (bullarium-franciscanum-1496), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153409 (mise à jour : 26/01/2021).