Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut de male acquisitis, quæ quibus restituenda nescitur, & de redemptionibus Votorum &c. usque ad cc. libras Imper. recipere valeant. (Ex Archivi nostri Conventus Ravennatis S. Francisci Autographo, & Hieronymo Rubeo Hist. Ravennat. lib. 6.)
-
Anno 1257. die 20. Martii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ‥ Guardiano, & Fratribus Minoribus Ravennat.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Vestræ meritis Religionis inducimur, ut vos prosequamur gratia, quæ vestris necessitatibus dignoscitur opportuna. Hinc est, quod Nos vestris supplicationibus annuentes, ut de usuris, rapinis, & alias male acquisitis; dummodo hi, quibus ipsorum restitutio fieri debeat, inveniri non possint; nec-non de redemptionibus votorum auctoritate Diocesanorum prius factis (Jerosolymitano dumtaxat excepto) usque ad ducentas libras Imperialiumb recipere valeatis, auctoritate vobis præsentium duximus concedendum; ita quod si aliquid de ipsis ducentis libris dimiseritis, vel restitueritis, aut deberetis illis, a quibus eas receperitis; hujusmodi dimissum, vel restitutum, seu datum nihil ad liberationem eorum prosit; nec quantum ad illud habeantur aliquatenus absoluti. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Laterani xiii. Kalend. Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXIII., p.207
-
(a) Fratribus Minoribus Ravennat.: Quos constat jam ab anno 1218. locum habuisse prope hanc urbem ex legatis diversorum eisdem factis; & circa annum 1230. in Civitate Ecclesiam S. Mercurialis a Federico Archiepiscopo obtinuisse, ac tandem anno 1261. aliam S. Petri majoris antea Canonicorum secularium Collegiatam a Philippo Fontana Ravennat. Electo; quam hucusque retinent, & magna civium animi acceptione, ac fructu administrant. De eo loco Waddingus agit in Annal. Min. ad annum 1261. num. 20. Hieronymus Rubeus Hist. Ravennat. lib. 6., aliique Ravennat. Historici.
-
(b) Libras Imperialium: De quibus dictum est in notis ad Bullam Innocentii IV. Ad extirpanda &c. anno 1254. die 20. Maji edita, ibique relata. Errat cit. Waddingus libras has Augustales appellans, quæ ab Imperialibus diversæ erant, & recentiores utpote a Friderico II. Imp. ordinatæ; quemadmodum legere est apud Carolum Fresnen. in Glossario mediæ, & infimæ latinitatis.