« bullarium-franciscanum-1271 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Indulgentiam impertitur Fratribus, & aliis ad Comitia Provincialia officii sui causa accedentibus. (Ex Reges. Vatic. apud Authorem Supplementi ad Annales Minor. Waddingi sub anno 1257. n. 2.)

  •  
    Anno 1257. die 26. Februarii.

  •  
    1257


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis filiis ... Ministroa , & Fratribus Minoribus Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Licet corporalium laborum incommoda; quæ propter Christum &c.b Cum igitur de diversis locis Fratres vestri Ordinis ad Provinciale Capitulum accedendo diversas experiantur angustias, diversosque labores; Nos ad eos facile perferendos, ipsorumque Fratrum humeros volentes fieri adjectione alicujus præmii fortiores, universis personis dicti Ordinis, & aliis vere pœnitentibus, & confessis ad Provinciale Capitulum ipsius Ordinis, quod pro tempore celebrabitur, accedentibus annuatim de Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi centum dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus.

    Datum Laterani iv. Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCI., pp.198-199

  •  
    (a) Ministro: Generali, qui non raro cogere solet, & interesse etiam Provinciarum Comitiis.
  •  
    (b) Propter Christum &c.: Vide diploma præcedens pro Capitulo generali.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153184 (bullarium-franciscanum-1271), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153184 (mise à jour : 26/01/2021).