Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut Abbatis Fiscanen. cessionem admittant, eique congruam provisionem assignent; ac de novo Abbate subrogando operam navent. (Ex Reges. Vatic. epist. 373. an. 2.)
-
Anno 1256. die 1. Augusti.
-
1256
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis Addæ Sancti Stephani Cadom.a , & Guillelmo de Troarn.b Abbatibus Bajocen. Diœcesisc , & Fratri Thomæ de Rubeo Mon.d Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte dilecti Filii ‥ Abbatis Monasterii Fiscanen.e Ordinis Sancti Benedicti, quod ad Romanam Ecclesiam nullo pertinet mediante, fuit Nobis pluries supplicatum, ut cum ipse corporis debilitate, ac senectute gravatus cupiat post laborem, quem in sui Monasterii regimine longo tempore pertulit, habere quietem; ipsius resignationem recipi, & de Abbate provideri eidem Monasterio mandaremus. Nos igitur attendentes ipsius probitatem Abbatis, nec non devotionem, quam ad Apostolicam Sedem gerit; quodque idem Monasterium laudabiliter profecit sub suo regimine in spiritualibus, & temporalibus incrementis; licet aliquandiu votis in hac parte suis duxerimus refragandumf: demum tamen ejus instantia importuna devicti, ac devotis supplicationibus inclinati discretioni vestræ, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si dictus Abbas in proposito cedendi perstiterit, vos, cessione ipsius vice nostra recepta, injungatis Conventui Monasterii supradicti, ut sibi infra unius mensis spatium post mandatum vestrum de Pastore idoneo studeant canonice, ac concorditer providere. Alioquin ex tunc personam, quæ tanto congruat oneri, & honori, solum Deum habentes præ oculis auctoritate nostra præficiatis eidem Monasterio in Pastorem, facientes sibi ab ipso Conventu obedientiam debitam exhiberi, recipiendo ab eo nostro, & Ecclesiæ Romanæ nomine fidelitatis solitum juramentum juxta formam, quam sub Bulla nostra transmittimus interclusam. Formam autem juramenti, quod ipse præstabit, de verbo ad verbum Nobis per ejusdem patentes litteras suo sigillo signatas per proprium Nuncium quantocius destinetis. Præterea volumus, & mandamus, ut prædicto Abbati post cessionem suam de bonis præfati Monasterii juxta sufficientiam facultatum ipsius provisionem congruam assignetis; Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes iis exequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exequantur.
Datum Anagniæ Kalendis Augusti, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXVI., pp.151-153
-
(a) S. Stephani Cadom.: Cadomum Gallice Caen urbs est inferioris Normanniæ caput, & post Rothomagum præcipua, cujus in suburbio anno 1063. circiter excitatum fuit Monasterium S. Stephani O. B. a Willelmo Duce Normanniæ, ejusque conjuge Mathilda ex Mabillonii Annal. Benedict. tom. 4. lib. 62. ad eum annum num. 25.
-
(b) De Troarn.: Troarnen. Monasterium O. B., quod paucis leucis a supradicto Cadomensi distat, sub titulo S. Martini ædificari jussit circa ann. 1050. Rogerius de Monte Gomerico Vicecomes Oximen., ut refert cit. Mabillonius lib. 59. ad eum ann. n. 97.
-
(c) Baiocen. diœcesis: Inferioris Normanniæ sub Archiepiscopo Rothomagen. a Cadomo 5. leucis, vixque 2. a mari Britannico distantis.
-
(d) Fr. Thomæ de Rubeo mon.: Nostris hactenus ignoto.
-
(e) Monasterii Fiscanen.: De quo dictum est ad epist. 423. Innocentii IV. Ex parte tua &c. in 1. to. hujus Operis relatam p. 621. (e)
-
(f) Refragandum: Ut elicitur ex no. (a) ad dictam epistolam ibi p. 622.