Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Quod Fratres transferentes se de loco ad locum ædificia relicta vendere, vel ædificiorum materiam cum utensilibus secum deferre, demptis Ecclesiis, valeant. (Ex Speculo Minor. tract. 2. fol. 28., Roderici Bullario Regul. Bul. 7., & Waddingo in Reges. Pontif. n. 37., necnon Firmamentis trium Ordinum par. 2. tract. 1. fol. 26. Extat authenticum exemplar etiam Jaderæ apud FF. Min. Observ. ex Gonzaga par. 2. Conv. 12. Prov. Dalmatiæ.)
-
Anno 1255. die 21. Octobris.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ... Generali Ministroa , & Provincialibus, Custodibus, Guardianis, necnon universis Fratribus de Ordine Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, quod nonnulli Archiepiscopi, & Episcopi, & alii Ecclesiarum Prælati, cum Fratres vestri Ordinis de locis suis ad alia loca eis, & ipsi Ordini pia Sedis Apostolicæ, vel aliorum Christifidelium liberalitate concessa transferri contigeritb; priora loca violenter occupent, & tam ea, quam libros, calices, & paramentac sibi vendicare præsumant in animarum dispendium, dicti Ordinis præjudicium, & scandalum plurimorum. Nos igitur super his paterna solicitudine providere volentes, ut liceat eisdem Fratribus, cum de prioribus locis ad alia loca se transferunt, tam ædificia, seu omnem ædificiorum materiam locorum, quæ dimittunt, exceptis dumtaxat Ecclesiis, quam libros, calices, & paramenta prædicta ad alia loca transferre; ac ædificia ipsa cum solo, & aliis ad eadem loca pertinentibus præter Ecclesiam, per Procuratores a vobis filiis Ministris ad hoc deputatos vendere; ipsorumque pretium in aliorum locorum, ad quæ dicti Fratres se transferunt, ædificationem, seu alias in eorum utilitatem convertere; cum ipsa priora loca, & alia loca Fratrum ad Nos, & Apostolicam Sedem specialiter pertinere noscanturd; præsentium auctoritate indulgemus; districtius inhibentes, ne aliquis prædictorum Prælatorum, seu quævis alia persona Ecclesiastica, vel Sæcularis prædicta bona, seu loca occupare, accipere, seu usurpare, aut quocumque modo sibi vendicare præsumat absque licentia Sedis Apostolicæ speciali; decernendo irritum, & inane, quidquid contra hujusmodi concessionem, & inhibitionem nostram per quoscumque fuerit attentatume. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis, & inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Anagniæ xii. Kal. Novembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXIX., p.85
-
(a) Generali Ministro: B. Joanni Parmensi, de quo alias actum est.
-
(b) Transferri contigerit: Idque quidem frequenter eo, quod Cœnobia ab initio fere omnia extra Civitates, & loca constructa erant; & modo distantia eorum a locis; modo bellorum furentium insultus, & ruina, aliaque incommoda cogebant loca nova quærere, & accipere.
-
(c) Paramenta: Pro rebus ad apparatum, & ornatum tam personæ, quam rei, locique Sacri inservientibus.
-
(d) Pertinere noscantur: juxta declarationes Gregorii IX., & Innocentii IV. in Regulam Fratrum Minorum.
-
(e) Attentatum: Adducit hoc privilegium ipse Alexander in sua Constitutione dicta Mare magnum incip. Virtute conspicuos &c. §. 30., illudque renovavit insequenti anno die 30. Januarii, ut infra.