Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Indulget, ut Ordinis Ecclesiæ, ubi sunt & Conventus, Conventuales vocentur, habeantque Cœmeteria pro Fratribus, & Famulis. (Ex Waddingo in Annal. ad hunc ann. n. 25., extatque
AuthographumAssisii in Archivo Sacri Conventus S. Francisci sub plumbo, ex quo Author Collis Paradisi lib. 2. p. 19. evulgavit. -
Anno 1252. die 21. Augusti.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis filiis Generali, & Provincialibus Ministris, ac aliis Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum tanquam veri, & fideles Christi Ministri elegeritis vobis in Domo Domini mansiones; dignum esse credimus, ut habitacula vestra in alias honorabiles Congregationes Fidelium statuamus. Hinc est igitur, quod vestris supplicationibus inclinati præsentium auctoritate decernimus, ut Ecclesiæ vestræ omnes, ubi Conventus existunt, Conventuales vocentur: Concedentes vobis nihilominus, ut in ipsius Ecclesiis ad opus Fratrum, & Conversorum vestrorum habere libere Cœmeteria valeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostræ Constitutionis, & Concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Perusii xii. Kal. Septembris Pontificatus Nostri Anno Decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXIV., pp.622-623