« bullarium-franciscanum-798 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Facultatem tribuit Abbati Fiscanen. dispensandi subditos suos super quibusdam statutis, non obstante &c. (Regest. Vatic. epist. 57. an. 10.)

  •  
    Anno 1252. die 9. Augusti.

  •  
    1252


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilecto Filio … Abbati Monasterii Fiscanen. a Ordinis Sancti Benedicti ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte tua fuit Nobis humiliter supplicatum, ut cum observantia tui Ordinis ab ipsa sui institutione multum sit rigida, & difficilis ad ferendum, ita quod vix invenitur, qui eam valeat, nisi assuescat ab annis teneris, tolerareb; fuerintque postmodum per Sedem Apostolicam superaddita statuta graviac diversarum pœnarum adjectione vallata; ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos, providere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Attendentes igitur, quod expedit calamum quassatum non conteri, & in erasione eruginis vas non frangi: devotionis tuæ precibus inclinati, præsentium tibi auctoritate concedimus, ut super observatione Statutorum ipsorum, quæ de substantia Regulæ tuæ non sunt, liberè valeas cum Monasterii tui, ejusque membrorum Monachis dispensare; iis casibus dumtaxat exceptis, in quibus in eadem Regula est dispensatio interdicta; in quibus casibus dispensandi super pœnis adjectis, & irregularitatibus, quas tui subditi incurrerunt hactenus, vel incurrerint in futurum, libera sit tibi, & Successoribus tuis de Nostra permissione facultas. Non obstantibus litteris ad Venerabilem Fratrem Nostrumd … Archiepiscopum Rothomagensem, vel quemcumque alium ab Apostolica Sede directis, & processibus habitis per easdeme, & etiam obtinendis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere &c.

    Datum Perusii v. Idus Augusti Pontificatus Nostri Anno Decimof.


  •  
    In eumdem modum … Priori ejusdem Monasterii., & Abbati S. Germani de Pratis Parisien. verbis competenter mutatis.

  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXIII., p.622

  •  
    (a) Fiscanen.: Tit. SS. Trinitatis seculo vii. pro sacris Virginibus fundati a Wanningo Francorum Duce, postea Danorum tempestate funditus eversi, quod Richardus I. Normannorum Dux restauravit, primumque Clericis contulit, deinde Monachis S. Benedicti ex Mabillonio Annal. Benedict. lib. 14. ad ann. 658. n. 61., lib. 50. ad ann. 990. n. 33., & lib. 51. ad ann. 996. n. 39.
  •  
    (b) Tolerare: In eo enim olim magnam Religionem floruisse testatur cit. Mabillonius lib. 77. ad ann. 1140 n. 81.
  •  
    (c) Statuta gravia: Quæ tamen Mabillonius, a quo Pontifice adjecta, & quænam fuerint, non edisserit.
  •  
    (d) Fratrem nostrum …: Odonem Ordinis Minorum, de quo superius iam verba fecimus.
  •  
    (e) Habitis per easdem: Huc spectant, & clarius etiam exponunt litteræ Pontificis ex cit. Regesto n. 58. datæ Archidiacono Fiscanen. Rothomagen. Diœcesis in hunc modum ex cit. Reges. Vatic. epist. 58. an. 10. Precibus dilectorum filiorum … Abbatis & Conventus Monasterii Fisoanen. Ordinis Sancti Benedicti ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis benignè impertientes assensum mandamus, quatenus suspensionis, excommunicationis, & interdicti sententias, si quas Venerabilis Frater noster … Archiepiscopus Rothomagen., vel quivis alius auctoritate litterarum, quas eis super faciendis observari Apostolicis Statutis direximus in eosdem Abbatem, & Monachos, & quoslibet alios eis subjectos protulerint, sine qualibet dificultate relaxans dispenses auctoritate nostra cum illis, qui exinde irregularitatem aliquam incurrerunt. Dat. Perusii v. idus Augusti Pontificatus nostri anno decimo. Quæ tamen litteræ ad Archiepiscopum Rothomagen. de dictis Statutis, & processibus non habentur.
  •  
    (f) Paucis post diebus nempe die 22. Augusti Pontifex indulsit, ut per litteras a Sede Apostolica, vel Legatis ipsius impetrandas, in quibus Archiepiscopus Rothomagen., aut Officialis ejus, seu aliquis de Ecclesia Rothomagen. Judex, Conservator, aut executor datus fuerit contra Monasterium prædictum, vel membra ipsius, procedi minime valeat absque speciali mandato S. A. faciente de hac indulgentia expressam mentionem, præsentibus post decennium minime valituris: quæ litteræ incipiunt: Meritis vectræ devotionis &c. ex Regesto Vatic. n. 70., 80. vero illæ Abbati S. Germani de Pratis Parisien. pro eadem re transmissæ.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152258 (bullarium-franciscanum-798), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152258 (mise à jour : 15/12/2020).