Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Ne deinceps ad receptionem, seu provisionem alicujus per litteras Apostolicas teneantur, nisi de hac indulgentia facta fuerit mentio. (Ex
Authographosub plumbo in Archivo MonasteriiMontis Sanctinunc Sancti Francisci Tuderti.) -
Anno 1250. die 16. Junii.
-
1250
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Conventui Monasterii S. Mariæ Montis Sancti Tudertin. a Ordinis Sancti Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum, sicut Nobis exponere curavistis, vestrum Monasterium in receptione pluriumb per Sedem Apostolicam sit gravatum; Nos tranquillitati, ac quieti vestræ paterna volentes sollicitudine providere, quod ad nullius receptionem, vel provisionem teneamini deinceps per litteras Apostolicas, quæ de toto tenore præsentis indulgentiæ non fecerint mentionem, vobis auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Lugduni xvi. Kalendas Julii Pontificatus Nostri Anno Septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXIX., pp.544-545
-
(a) S. Mariæ Montis Sancti Tudert.: Dę quo Monasterio egimus ad diploma hujus Pontificis Religionem Monialium &c. anno 1244. die 30. Maji editum.
-
(b) In receptione plurium: Videlicet Collectorum, Nunciorum, aut Subdelegatorum, aliorumque hujuscemodi nomine Sedis Apostolicæ accedentium.