« bullarium-franciscanum-703 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Consulit paupertati Monasterii Marsicani Damianitarum per applicationem redemptionis votorum quorumdam &c. (Ex Archivo Conventus Sancti Francisci Oppidi Taleacotii.)

  •  
    Anno 1250. die 3. Junii.

  •  
    1250


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Conventui Monialium inclusarum Monasterii S. Joannis de Barri a Ordinis S. Damiani Marsicanæ Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum, sicut ex parte vestra Nobis extitit intimatum, gravem propter malitiam temporis perferatis in rebus temporalibus paupertatem; Nos igitur iis vobis paterno compatientes affectu, devotionis vestræ precibus inclinati, quod si qui de Civitate, vel Diœcesi Marsicanab, qui voverunt Beatorum Apostolorum Petri, & Pauli, vel Jacobi limina visitare, propter senectutem, aut valitudinem corporis, seu etiam paupertatem nimiam, aut alias justas causas vota sua exequi non valentes, pro redemptione votorum ipsorum expensas competentes, quas in eundo, & redeundo essent facturi, vobis exhibere voluerint; de hujusmodi votorum redemptionibus usque ad centum libras Provisinorumc a talibus; quos, si expensas prædictas vobis exhibuerint, a votis ipsis absolvimus; recipere pro vestris necessitatibus valeatis, auctoritate præsentium indulgemusd. Nulli ergo omnino hominnm liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Lugduni iii. Nonas Junii Pontificatus Nostri Anno Septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXVIII., p.544

  •  
    (a) S. Jo: de Barri: Al. de Varro in agro seu Territorio Taleacotii; hinc dicitur Marsicanæ Diœcesis, in qua Taliacotii Oppidum habetur; & in Conventu S. Francisci ejusdem Oppidi præsens diploma asservatur.
  •  
    (b) De Civitate, vel Dioecesi Marsicana: Non quidem illa in Lucania, vel Principatu, sed ea, quæ ad locum Fucinum nunc Celani in Marsis extat ex supradictis, ac ulteriori Aprutio.
  •  
    (c) Libras Provisinorum: Monetæ Comitum Campaniæ Gallicæ ita dictæ, quod in Oppido Provinensi vulgo Provin in Provincia Bria cuderetur, ut notatur in Glossario Caroli Fresnen., sed vide notas nostras ad Bullam Vestræ meritis Religionis &c. anno 1253. die 15. Septembris editam, ubi ejus opinio expenditur.
  •  
    (d) Indulgemus: Hujus Monasterii meminit Waddingus in Annal. Min. sed valde sero nempe ad annum 1506. n. 48., ubi refert illud jam a 30. annis desolatum, & sine Monialibus forsan bellorum vel pestilentiæ causa, Cœnobio S. Francisci in Oppido Taleacotii posito a Julio ii. Pont. Max. eo anno unitum fuisse; idque ex costitutione Sixti IV., qua sancitum fuit, ut Monialium Clarissarum Monasteriorum, quæ ab illis deserebantur, vel illis destituta remanebant, bona temporalia Minoribus Convent. applicarentur, confirmata a S. Pio V. Bulla Decet Rom. Pontificem &c. ann. 1571.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152163 (bullarium-franciscanum-703), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152163 (mise à jour : 15/12/2020).