Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Vetat, ne quisquam post emissam Religionis Professionem ab Ordine discedat, discedentemque nemo retineat; alias retinentes censuris coerceri concedit. (Ex Archivo Ordinis Romæ apud SS. Apost.)
-
Anno 1249. die 1. Octobris.
-
1249
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis filiis Generali Ministro a , & Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum paupertatem, & vitam profiteamini Regularem, insistentes ex pio, quem vobis Dominus inspiravit, affectu evangelizationi verbi Dei, quo populus Christianus merito, & numero ampliatur, auctoritate præsentium inhibemus, ne quis post Ordinis vestri professionem ab Ordine ipso sine sui Ministri discedat licentia; discedentem verò absque cautione Litterarum vestrarum, auctoritate alicujus privilegii ab Apostolica Sede indulti nullus audeat retinere. Quod si quis fortè retinere præsumpserit, licitum vobis sit in ipsos Fratres Regularem sententiam promulgare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ inhibitionis, & concessionis infringere, vel ei ausu &c. Si quis autem &c.
Datum Lugduni Kalend. Octobris, Pontificatus Nostri Anno Septimo.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCV., p.532
-
(a) Generali Ministro: B. Joanni Parmensi, qui hoc anno missus est ad Græcorum Imp. & Patriarcham pro Ecclesiæ utriusque unione ex Nicolao de Curbio, & Waddingo ad hunc annum n. 4.
-
(b) Eamdem inhibitionem fecerat & Honorius iii. confirmavitque Gregorius IX. anno 1227. die 15. Maji & ipse Innocentius anno 1247. die 24. April. verbis, & exemplo paulo diversis
Fratrum Minorum continent Instituta &c.Sed & hoc eodem anno 1249., eodemque die 1. Octobr. sequentes litteras de eadem re dedit Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus &c. Cum dilectorum &c.