« bullarium-franciscanum-420 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Ut nemo Sacellum Regium sacris Reliquiis pretiosum sine Sedis Apostol. mandato subjicere interdicto, vel Sacerdotes in eo divinum cultum celebraturos anathemate percellere possit. (Ex Reges. Vatic. epist. 716. lib. 1. apud Raynaldum num. 39. hujus anni Annal. Eccles.)

  •  
    Anno 1244. die 24. Maji.

  •  
    1244


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Charissimo in Christo Filio Illustri Regi Francorum a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Sicut ex parte tua fuit propositum coram Nobis, Capellam Parisiis infra septa Domus Regię opere superante materiam, ut ibidem prędicta Coronab Sanctissima, ac alię pretiosę Reliquię, quas de Ligno Crucis, & aliis sacris habere dignosceris, sub veneranda custodia conserventur, tuis sumptibus duxeris construendam; ipsamque deputandis ibidem Ministris idoneis de bonis propriis dotare proponas: Nos volentes, ut eadem Capella speciali gaudeat privilegio libertatis, devotionis tuę precibus inclinati, ut nullus in Capellam ipsam, vel personas inibi constitutas, aut constituendas excommunicationis, suspensionis, vel interdicti sententias absque speciali mandato Sedis Apostolicę faciente plenam de hac indulgentia mentionem, promulgare valeat, auctoritate prędicta indulgemus: quas si per pręsumptionem cujuscumque promulgari forsan contigerit, eadem authoritate decernimus irritas, & inanesc.

    Datum Laterani ix. Kalendas Junii Pontificatus Nostri Anno Primod.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLV., pp.341-342

  •  
    (a) Regi Francorum: S. Ludovico IX.
  •  
    (b) Prædicta Corona: Ex hoc loco liquet Raynaldum non integram epistolam evulgasse; cum de hac sac. Corona nullum præcedat verbum.
  •  
    (c) Et inanes: Hoc anno Regiam Capellam; at anno superiori totum Franciæ Regnum simili fere privilegio exornavit incip. Apostolicæ Sedis benignitas &c. die 15. Decemb. edito. Sed & in Spicilegio Dacheriano tom. 3. p. 606. leguntur Gregorii IX. litteræ idibus Novemb. Pontif. anno x. Terracinæ signatæ, hoc est anno 1236., quibus ablatam Pontifex voluit omnibus Ecclesiasticis potestatem Capellas Regias Interdicto subjiciendi.
  •  
    (d) Extant eodem argumento, subdit cit. Raynaldus ad Abbatem S. Dionysii litteræ ex Regest. Vatic. num. 717., quibus jubet, eum concessas ab Apostolica Sede prærogativas, propugnare; ac S. Ludovicum pulcherrimo titulo singularis Ecclesiæ, atque Ecclesiasticæ libertatis Defensoris nomine insignivit.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151880 (bullarium-franciscanum-420), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151880 (mise à jour : 15/12/2020).