« bullarium-franciscanum-42 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Sanctam Claram, ejusque Socias, & Moniales in afflictione positas consolatur, & se earum orationibus commendat. (Ex Marini Ebolen. Formulario lib. 1. apud Waddingum ad annum 1251. num. 17.)

  •  
    Anno 1228. …

  •  
    1228


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectæ filiæ Claræ Abbatissæ, & Conventui Monialium inclusarum Sancti Damiani Assisii Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Deus Pater, cui vos in ancillas humiles obtulistis, misericorditer in filias vos adoptans, Unigenito Filio suo Domino Jesu Cristo, operante Spiritus Sancti gratia, desponsavit in Regno Cœlorum, cum Sponso cœlesti feliciter coronandas. Unde cum Sponsum vestrum super omnia diligere teneamini, qui diligentes se diligens suos efficit cohæredes, ita in eo tantum totis affectibus delectari debetis, ut nihil umquam vos ab ejus charitate valeat separare. Ad hoc enim divinitus inspiratæ, vos in Claustris reclusistis, ut mundo, & quæ in mundo sunt salubriter abdicatis, Sponsum vestrum incorrupto amplexantes amore, curratis in odorem unguentorum ipsius, donec vos introducat in suæ cubiculum genitricis, amoris sui dulcedine perpetuò recreandas. Hæc utique si, ut confidimus, & pro certo speramus, attente, & diligenter consideratis, quæ nunc amara videntur, vobis salubriter indulcescunt, mollescunt dura, & aspera leniuntur, ut gloriemini, si quæ pro Christo Patre mœremini, qui pro nobis probrosæ mortis sustinuit passionem. Verùm quia inter amaritudines innumeras, & angustias infinitas, quibus affligimur incessanter, vos estis consolatio nostra, Universitatem vestram rogamus, & hortamur in Domino Jesu Christo, ac per Apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, quemadmodum accepistis a Nobis, spiritu ambulantes, spiritu & viventes, posteriorum oblitæ semper ad anteriora vos cum Apostolo extendatis, æmulando charismata meliora; ut magis, ac magis virtutibus ambulantes, Deum glorificari faciatis in vobis, & nostrum gaudium impleatis, qui vos tamquam speciales filias (imò, si fas est dicere, Dominas, quia Domini Nostri Sponsas) intima complectimur charitate. Quia verò, sicut confidimus, unus cum Christo spiritus estis factæ, postulamus a vobis, ut in orationibus vestris, semper nostri memoriam facientes, pias manus elevetis ad Deum, supplicantes instanter, ut qui scit nos in tantis periculis constitutos pro humana fragilitate non posse subsistere, sua virtute Nos roborans, Ministerium Nobis ab ipso commissum sic det dignè peragere, ut Ipsi ad gloriam, Angelis ad gaudium, Nobis, & commissis nostro regimini proveniat in salutem &c.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XVII., pp.37-38

  •  
    (a) Hæ litteræ nulla quidem temporis nota consignatæ, & sine loco datæ leguntur; tamen sub initium Pontificatus Gregorii anno 1227., vel insequenti editas crediderim; quod in eis nulla fiat S. Francisci mentio, utpote nondum Sanctorum fastis adscripti; & quod eo anno 1228. Fridericus Imp. maxime vexabat Ecclesias, & Clericos, ut ex litteris Gregorii Ascendit ad nos clamor die 7. Maji datis, & infra relatis.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151502 (bullarium-franciscanum-42), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151502 (mise à jour : 15/12/2020).