Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Eidem in opus etiam pietatis, & eleemosynæ attribuit alia loca in Sac. Palatio Lateranen. existentia cum inhibitione, ne vendantur, vel alienentur. (Regest. Vatic. epist. 58. anno 14.)
-
Anno 1240. die 19. Maji.
-
1240
-
GREGORIUS &c.
Dilecto filio Fratri Paschali Eleemosynario nostro Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Eo libentius Eleemosynæ nostræ bona procuramus augeri, quo certiores existimus, quod in opus transeunt pietatis. Quapropter, dilecte in Domino fili, Loca illa, quæ Merceriia, & Aurifices in Sacro Palatio nostro Lateranen. superius, & inferiusb a te nomine dictæ Eleemosynæ tenent, tibi, & per te ipsi Eleemosynæ perpetuo confirmamus, sub interminatione anathematis districtius inhibentes, ne quis ea vendere, vel alias alienare præsumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, & inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani xiv. Kelend. Junii Pontificatus Nostri Anno Quartodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXII., p.280
-
(a) Mercerii: Minutæ mercis propolæ, seu venditores ex Glossario Cangensi.
-
(b) Superius, et inferius: At ii modo longe ab hoc Palatio commorantur.