Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Sub protectione Sedis Apostolicæ suscipit Monasterium S. Mariæ, & S. Georgii Asculan.; confirmatque exemptionem eidem Monasterio ab Episcopo, & Capitulo ejusdem Civitatis factam. (Regest. Vatic. epist. 248., & Waddingus in Regesto Pontif. num. 44.)
-
Anno 1235. die 26. Augusti.
-
1235
-
GREGORIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ Monasterii Sanctæ Mariæ, & Sancti Georgii Esculanen., ejusque Sororibus inclusis a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Religiosam vitam eligentibus &c.b (usque) enervet. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & Monasterium Sanctæ Dei Genitricis, & Virginis Mariæ Esculanen., in quo Divino estis obsequio mancipatæ, sub Beati Petri &c. (usque) suscipimus, & præsentis Scripti patrocinio communimus. In primis siquidem statuentes, ut Ordo monasticus, qui secundum Deum, & Beati Benedicti Regulam, atque Institutionem Monialium inclusarum Sancti Damiani Assisinatis, in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascumque possessiones &c. (usque) illibata permaneant. In quibus hæc duximus propriis vocabulis exprimenda, Locum ipsum, in quo præfatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; Viginti modiolos Terræ eidem Monasterio adjacentes, & viginti modiolos Silvæ. Liceat quoque vobis personas liberas &c. (usque) retinere. Prohibemus insuper, ut nulli Sororum post factam in Monasterio vestro professionem fas sit, de eodem discedere; discedentem vero nullus audeat retinere. Pro consecrationibus vero Altarium, sive pro Oleo Sancto &c. (usque) audeat extorquere. Sed hæc omnia gratis vobis Episcopus Diœcesanus impendat. Alioquin liceat vobis hæc, auctoritate nostra, recipere a quocumque malueritis Catholico Antistite gratiam, & communionem Sedis Apostolicæ obtinente. Quia vero interdum Diœcesani Episcopi copiam non habetis, si quem Episcopum Romanæ &c. (usque) recipere valeatis. Cum autem generale Interdictum terræ fuerit &c. (usque) Divina Officia celebrare. Obeunte vero te &c. (usque) providerint eligendam. Porro si Episcopi, vel alii Ecclesiarum Rectores in Monasterium vestrum, vel Personas Regulares inibi Domino famulantes suspensionis, excommunicationis, vel interdicti sententiam promulgaverint, ipsam tamquam contra Sedis Apostolicæ indulta prolatam decernimus non tenere. Paci quoque &c. (usque) audeat exercere. Præterea omnes libertates, & immunitates, quas Monasterio vestro Venerabilis Frater noster M. Esculanus Episcopus de Capituli sui assensu indulsisse dignoscitur, sicut in ejus litteris plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti patrocinio communimus. Tenorem autem litterarum ipsius Episcopi ad cautelam duximus præsenti privilegio inserendum, qui talis est: “Marcellinusc miseratione Divina Esculanus Episcopus, dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Monialibus inclusis de Ordine Sancti Damiani Monasterii Gloriosæ Virginis Mariæ, & Sancti Georgii Esculani salutem, & benedictionem. Cum vos, Divina gratia inspirante, Monasterium in honorem gloriosæ Virginis Mariæ extra Civitatem Esculanam in loco, qui dicitur Plana de sancto Pamphilo, construxeritis, ut ibidem Domino famulantes devotè pro Nobis, & aliis peccatoribus possitis orare; a Nobis humiliter postulastis, ut Monasterium prædictum cum viginti modiolis terræ, juxta se positis, & viginti modiolis Silvæ, quos nunc habetis, vel in futuro acquiretis, & personas omnes ibidem Domino servientes intuitu pietatis, & pro redemptione peccatorum nostrorum a jure Episcopali, & cujuslibet alterius conditionis obligatione tam in spiritualibus, quam temporalibus pleno jure eximere deberemus. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ, vestræ piæ, & humili petitioni, pio, & benevolo concurrentes assensu, de consensu Capituli nostri, præfatum Monasterium cum viginti modiolis. Terræ juxta se positis, & viginti modiolis Silvæ, quos nunc habetis, & aliis possessionibus, quas in futurum, auxiliante Domino, acquiretis, & personas ibidem nunc, vel in futurum perpetuò commorantes pro Deo, & ob reverentiam Apostolicæ Sedis, cujus vos scimus filias spirituales, ab omni Episcopali jure, & cujuslibet conditionis obligatione, tam in spiritualibus, quam temporalibus eximimus pleno jure, nihil Nobis, & Ecclesiæ Esculanensi aliud in eisdem, nisi unam libram ceræ reservantes, & nostris Successoribus in Assumptione Beatæ Mariæ Virginis annis singulis persolvendam, & dedicationem Ecclesiæ, vel Altarium consecrationes, benedictionem Abbatissæ, & Monialium, & cetera Ecclesiastica Sacramenta; si tamen Nos, & Successores nostri, cum a vobis fuerimus requisiti, ea gratis, & sine pravitate aliqua vobis, & Successoribus vestris voluerimus exhibere. Relinquimus etiam vobis potestatem mortuariorum, seu vobis relictorum Nobis jure aliquo competentem, in nostrarum, & Successorum nostrorum remedio animarum. Supradictis omnibus interfuerunt Capitulum Esculanum, & omnibus consenserunt, & approbarunt. Ego Gaufredus Archipresbyter Esculanus concedo, & confirmo. Ego Presbyter Paulus Canonicus subscripsi. Ego Presbyter ‥ Canonicus subscripsi. Ego Magister Gentilis Canonicus subscripsi. Ego Presbyter Andronicus subscripsi. Ego Raynerius Canonicus subscripsi. Ego Presbyter Giso Canonicus subscripsid.” Decernimus ergo &c. (usque) profutura, salva sedis Apostolicæ auctoritate. Ad indicium autem perceptæ a Sede Apostolica libertatis unam libram ceræ persolvetis Nobis, nostrisque Successoribus annuatim. Si qua igitur in futurum &c. (usque in finem.) Amen. Amen. Amen.
Datum Perusii per manum Magistri Guillelmi Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vice-Cancellarii vii. Kalendas Septembris Indictione viii. Incarnationis Dominicæ Anno mccxxxv. Pontificatus verò Domini Gregorii Papæ IX. Anno Nono.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CLXXX., pp.173-174
-
(a) Inclusis: Ordinis S. Damiani Assisiat., ut infra legitur.
-
(b) Eligentibus &c.: Videatur diploma Gregorii anno 1229: men. Decembr. datum Monasterio S. Mariæ de Monticello Florent. supra vulgatum.
-
(c) Marcellinus: Episcopus Asculanus in Piceno, de quo agit Ughellus tom. 7. Italiæ sacræ, docetque anno 1237. ad Aretinam Ecclesiam translatum, & alia, ut ibi.
-
(d) Subscripsi: Deest tempus, quo hoc privilegium sit concessum: non nisi tamen post annum 1230. quo Marcellinus factus est Episcopus.